Isaiah 22:1
Onus vallis Visionis. [Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? + 22.1 Onus vallis. Jerusalem quondam domina gentium, etc., usque ad qui de sublimi sensu Scripturarum ad infima corruerunt. Vallis visionis. LXX: Sion, id est speculæ, scilicet Ecclesiæ. Quidnam tibi quoque. Quasi diceret: Cum philosophia et sapientia sæcularis, de sublimibus disputans, simplicitatem Ecclesiæ contemnat, cur, tu quoque sectaris excelsa?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 22:8Cum ædificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum: ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in præceps ruente. + 22.8 Domum novam, id est Ecclesiam. Murum tecti, id est virtutum custodiam. Ne effundatur sanguis in domo tua, hoc est ne alio peccante reus tenearis. GREG., lib. VIII Moral., cap. 39. Ne effundatur. Per incuriam atque desidiam. Unde qui virtutes sine humilitate congregat, quasi pulverem in ventum portat.
1 Samuel 3:1Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio manifesta. + 3.1 RAB., in lib. Reg. Unde in diebus illis non erat visio manifesta. Propter peccata enim populi et prælatorum non apparebat Dominus per visiones vel per angelicas responsiones, sicut patribus apparuit.
2 Samuel 14:5Et ait ad eam rex: Quid causæ habes? Quæ respondit: Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est enim vir meus.
Psalms 114:5Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. + 114.5 O Domine, libera. CASS. Secundo item clamat, ut liberatus veniat ad requiem. Misericors Dominus. AUG. Quia primo inclinavit aurem mihi et me vocavit. Justus. Quia flagellat iterum. Miseretur. Quia recipit ad beatitudinem. Nec tam amarum debet esse quod flagellat, quam dulce quod recipit, quia Dominus custodit parvulos, quos grandes quærit hæredes. 1
Isaiah 13:1Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos. + 13.1 Onus Babylonis. HIER. Babylon, metropolis Chaldæorum, etc., usque ad qui dicit: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.