Isaiah 13:1
Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos. + 13.1 Onus Babylonis. HIER. Babylon, metropolis Chaldæorum, etc., usque ad qui dicit: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The burden of Babylon, which Isaiah the son of Amoz did see.
In Context
2[Super montem caliginosum levate signum: exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces.
Cross References
Isaiah 13:19Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham. + 13.19 Et erit Babylon illa civitas, etc. ID. Non postea reædificata est, etc., usque ad a lupis et canibus devorandas.
Isaiah 14:28In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud: + 14.28 In anno quo mortuus. A principio libri hucusque sub Ozia, Joatham, Achaz, vaticinatus est Isaias, usque ad finem sub Ezechia prædicta et partim completa. Achaz. Quo vivente, regnante in peccatoribus: nec pondus contra alienigenas, nec sermo Dei juxta Septuaginta fieri poterat ad Prophetam.
Isaiah 17:1Onus Damasci. [Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. + 17.1 Onus Damasci. Ecce Damascus. ID. Damascus metropolis Syriæ, etc., usque ad sed quia non egerunt pœnitentiam captivati sunt.
Isaiah 21:1Onus deserti maris. [Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. + 21.1 Onus deserti maris. Babylonis, pro multitudine populi dicta mare. De deserto venit. In quo Dominus tentatus, in quo Isrælitæ percussi a serpentibus.
Isaiah 22:1Onus vallis Visionis. [Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? + 22.1 Onus vallis. Jerusalem quondam domina gentium, etc., usque ad qui de sublimi sensu Scripturarum ad infima corruerunt. Vallis visionis. LXX: Sion, id est speculæ, scilicet Ecclesiæ. Quidnam tibi quoque. Quasi diceret: Cum philosophia et sapientia sæcularis, de sublimibus disputans, simplicitatem Ecclesiæ contemnat, cur, tu quoque sectaris excelsa?
Isaiah 43:14[Hæc dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israël: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldæos in navibus suis gloriantes. + 43.14 Hæc dicit Dominus Salvator, etc. Hæc, scilicet quæ sequuntur: Pater ad apostolos. Propter vos qui scilicet testes mei estis, qui scilicet Evangelium prædicatis. Quibus dixit: Noli timere. Chaldæos in navibus. Secundum historiam, Chaldæi abundant fluminibus, et strenui sunt navibus et inde gloriantur.