Isaiah 22:2
Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. + 22.2 Plena. Doctrina hæreticorum plena est multiloquio et clamore. Interfecti tui. HIER. Vallis, scilicet Sion, voluntate propria, ad hæreticos scilicet transierunt. Comparatione eorum qui post prælium victi sunt, infelicius vulnerantur qui sponte se tradunt: quomodo in martyrio, qui post pœnas negat, levius punitur quam qui sine necessitate Christum abnegat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 23:7Numquid non vestra hæc est, quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum. + 23.7 Nunquid non hæc vestra est, quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate, etc. Quasi diceret: Hæc ideo præcipio, quia urbs vestra Tyrus, deposito errore veteri, transibit ad veritatem.
Isaiah 37:33Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: [Non intrabit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu ejus aggerem. + 37.33 Propterea. ID. Revertitur ad propositum, et post futurorum spem metum excutit præsentem. Nec enim tanta erit lætitia de his quæ promittebat futura, quanta de imminentibus cura
Jeremiah 14:18Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio: et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant. + 14.18 Si egressus, etc. ID. Audiant hoc prophetæ nostri et sacerdotes, quod nec foris nec intus, etc., usque ad qui prophetabant prospera, et legis mandata aperire debebant, abierunt in terram quam ignorabant. Id est, captivati sunt.
Jeremiah 52:6Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames civitatem, et non erant alimenta populo terræ.
Lamentations 4:9Teth Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terræ.
Amos 6:3Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis;