Isaiæ 37:1
Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini. + 37.1 Et factum, est cum audivisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua. ID. Scindunt vestes, quia audierant Rabsacen blasphemantem. Scidit rex, credens ex peccatis suis et populi hoc provenisse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 19:1Quæ cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini. + 19.1 RAB., in lib. Reg., tom. 3. Mira regis humilitas et prudentia, etc., usque ad et inimicum in sua terra esse moriturum.
2 Chronicles 32:20Oraverunt igitur Ezechias rex, et Isaias filius Amos prophetes, adversum hanc blasphemiam, ac vociferati sunt usque in cælum.
Esther 4:1Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,
Isaiah 22:12Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci; + 22.12 Et vocabit Dominus Deus exercituum. Quotidie provocat Dominus hæreticos ad pœnitentiam, etc., usque ad sed vilipendentes et desperantes dicebant: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur Jerem. 34..
Isaiah 37:14Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino:
Jonah 3:5Et crediderunt viri Ninivitæ in Deum, et prædicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis, a majore usque ad minorem.