Isaiah 22:3
Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter; procul fugerunt. + 22.3 Cuncti principes, etc. Sicut in Jeremia legitur, Sedechias nocte per muri foramen, etc., usque ad et in Babylonem ducti sunt. Fugerunt. In fuga concordes, quorum princeps est draco fugiens, coluber tortuosus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 25:7Filios autem Sedeciæ occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem.
Isaiah 3:1[Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ; + 3.1 Ecce enim. Hucusque de judicio dici putant, etc., usque ad postquam omnes gratiæ donationes a Judæis ablatæ sunt.
Jeremiah 39:5Persecutus est autem eos exercitus Chaldæorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontinæ, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Reblatha, quæ est in terra Emath: et locutus est ad eum judicia.