Isaiah 22:5
dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem. + 22.5 Et fletuum. ID. LXX: Erroris. Non quod fletus et error a Domino sit, sed occasione Scripturarum quas dedit eis legendas, nascitur erroris occasio, et possunt dicere: Quare nos errare fecisti a via tua? Isa. 63.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 25:10Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldæorum, qui erat cum principe militum.
Isaiah 5:5Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. + 5.5 Et nunc ostendam vobis. Quasi diceret: Quia non vultis respondere, ergo respondebo pro vobis. Auferam, etc. Ut scilicet qui Deum non senserunt per beneficia, sentiant per supplicia, et ideo minatur pœnam, ut convertantur ad pœnitentiam.
Isaiah 22:1Onus vallis Visionis. [Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? + 22.1 Onus vallis. Jerusalem quondam domina gentium, etc., usque ad qui de sublimi sensu Scripturarum ad infima corruerunt. Vallis visionis. LXX: Sion, id est speculæ, scilicet Ecclesiæ. Quidnam tibi quoque. Quasi diceret: Cum philosophia et sapientia sæcularis, de sublimibus disputans, simplicitatem Ecclesiæ contemnat, cur, tu quoque sectaris excelsa?
Isaiah 37:3et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
Lamentations 1:5He Facti sunt hostes ejus in capite; inimici ejus locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.
Lamentations 2:8Heth Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione: luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.