Isaiah 37:3
et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 19:3Qui dixerunt: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiæ dies iste: venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens.
Psalms 50:15Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. + 50.15 Docebo. Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor. 1
Psalms 95:8afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus; 1
Isaiah 22:5dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem. + 22.5 Et fletuum. ID. LXX: Erroris. Non quod fletus et error a Domino sit, sed occasione Scripturarum quas dedit eis legendas, nascitur erroris occasio, et possunt dicere: Quare nos errare fecisti a via tua? Isa. 63.
Isaiah 26:17Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine.
Isaiah 33:2Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. + 33.2 Domine, miserere nostri. ID. In persona populi obsessi a Sennacherib, vel potius, apostolorum et omnium fidelium. Mane. Qui de exercitu Sennacherib remanserunt; socios mortuos viderunt et in fugam versi sunt.