Isaiæ 23:15
Et erit in die illa: in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis: + 23.15 Septuaginta annis. HIER. Tyrus quondam angustiata, etc., usque ad quis ergo non habeat spem salutis, si bene cecinerit, si chordas, id est virtutes, bene composuerit? ID. Septenarius et septuagesimus, qui vel singulis diebus, vel septem decadibus perficitur, perfectam significat pœnitentiam, ut, tempore pœnitentiæ expleto, jure Tyrus ad antiquum statum restituatur. Canticum meretricis. Quæ ab amatoribus derelicta solet carmina in consolationem componere, et præterita commemorare, sic et Tyrus reversa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 25:9ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quæ in circuitu illius sunt: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas. + 25.9 Et assumam, etc., Nabuchodonosor servum meum. Non sicut prophetæ et alii sancti, qui Deo serviunt; sed quia in eversione Jerusalem Domini serviat voluntati. Et adducam eos, etc. Hæc sunt præmia contemptorum et Deum audire nolentium. Quidquid ergo mali super nos adducitur, nostra peccata merentur; et sicut gentes contra Jerusalem adductæ sunt, sic hodie contra negligentem Ecclesiam serviunt.
Jeremiah 25:22et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis, et regibus terræ insularum qui sunt trans mare: + 25.22 Tyri et universis regibus, etc. Tyrus et Sidon sunt in littore Phœnicis, etc., usque ad lingua Hebraica magna ex parte confinis est.
Jeremiah 29:10Quia hæc dicit Dominus: Cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. + 29.10 Cum cœperint. Nolite credere pseudoprophetis, qui vicinum reditum pollicentur vobis: prius enim vobis explebuntur septuaginta anni quam redeatis. Septuaginta anni. Tandiu in sæculi confusione versamur, etc., usque ad et tunc est finis laboris nostri atque patientiæ.
Ezekiel 27:25Naves maris, principes tui in negotiatione tua: et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.]
Daniel 7:14Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient: potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur.
Hosea 2:15Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendam spem; et canet ibi juxta dies juventutis suæ, et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti.