The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 23 › Isaiah 23:16

Isaiah 23:16

[Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit. + 23.16 Sume tibi citharam. Quæ de hoc onere sequuntur ad reversionem Tyri spectant. Bene cane, frequenter, etc. Admonet eam canticum miseriarum suarum semper cantare, ne iterum eadem patiatur. Dicunt enim hanc esse musicæ naturam: si lætum invenerit, lætiorem facit; si tristem, tristiorem reddit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Take an harp, go about the city, thou harlot that hast been forgotten; make sweet melody, sing many songs, that thou mayest be remembered.

In Context

15Et erit in die illa: in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis: + 23.15 Septuaginta annis. HIER. Tyrus quondam angustiata, etc., usque ad quis ergo non habeat spem salutis, si bene cecinerit, si chordas, id est virtutes, bene composuerit? ID. Septenarius et septuagesimus, qui vel singulis diebus, vel septem decadibus perficitur, perfectam significat pœnitentiam, ut, tempore pœnitentiæ expleto, jure Tyrus ad antiquum statum restituatur. Canticum meretricis. Quæ ab amatoribus derelicta solet carmina in consolationem componere, et præterita commemorare, sic et Tyrus reversa.

17Et erit post septuaginta annos: visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ super faciem terræ;

Read all of Isaiah 23

Cross References

Proverbs 7:10Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas: garrula et vaga, + 7.10 Et ecce mulier occurrit ornatu illi meretricio. Patent hæc cuncta, etc., usque ad spirituali morte perimit.

Nahum 3:4Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosæ, et gratæ, et habentis maleficia, quæ vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 23:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 23:15Isaiah 23Isaiah 23:17 →