bible.software › Isaiæ › Isaiæ 23 › Isaiæ 23:14
Isaiæ 23:14
Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra.] + 23.14 Naves maris, etc. Hebraice Tharsis, etc., usque ad vir ecclesiasticus destruit et subjicit sibi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Howl, ye ships of Tarshish: for your strength is laid waste.
In Context
13Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam. + 23.13 Talis populus non fuit. Usque ad mortem Nabuchodonosor fortissimi super omnes Chaldæi et Assyrii; postea populus Græcorum et Romanorum fortior fuit. Suffoderunt. Quando Nabuchodonosor Tyrum invasit navigio, non solum murum, sed et domos subvertit; et quæ erat negotiatio civitatum, facta est per septuaginta annos siccatio sagenarum.
15Et erit in die illa: in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis: + 23.15 Septuaginta annis. HIER. Tyrus quondam angustiata, etc., usque ad quis ergo non habeat spem salutis, si bene cecinerit, si chordas, id est virtutes, bene composuerit? ID. Septenarius et septuagesimus, qui vel singulis diebus, vel septem decadibus perficitur, perfectam significat pœnitentiam, ut, tempore pœnitentiæ expleto, jure Tyrus ad antiquum statum restituatur. Canticum meretricis. Quæ ab amatoribus derelicta solet carmina in consolationem componere, et præterita commemorare, sic et Tyrus reversa.
Read all of Isaiæ 23
Cross References
Isaiah 23:1Onus Tyri. [Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. + 23.1 Onus Tyri. Tyrus nobilissima civitas Chananæorum, etc., usque ad hanc miseriam prædicit Isaias: Onus Tyri, etc. Ululate. In Græco apertius: Ululate, naves Carthaginis: vos, scilicet, qui Tyrum venire consuevistis causa negotiationis. Carthago colonia fuit Tyriis, ab eis constructa et culta. Naves maris. Hebraice Tharsis, id est exploratio gaudii vel contemplatio, quia gaudii contemplatio et lætitiæ vertetur in lacrymas.
Ezekiel 27:25Naves maris, principes tui in negotiatione tua: et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.]
This Verse In Other Editions
Study Isaiæ 23:14