The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 7 › Proverbs 7:10

Proverbs 7:10

Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas: garrula et vaga, + 7.10 Et ecce mulier occurrit ornatu illi meretricio. Patent hæc cuncta, etc., usque ad spirituali morte perimit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And, behold, there met him a woman with the attire of an harlot, and subtil of heart.

In Context

9in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine. + 7.9 In obscuro advesperascente. Quia jam talis per cæcitatem cordis, ad tenebras festinat peccati et damnationis.

11quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis; + 7.11 Nec valens in domo. Nulla est hæresis, quæ primis contenta sit discipulis hi enim sunt domus ejus, sed semper novos, quos decipiat quærit.

Read all of Proverbs 7

Cross References

Genesis 38:14Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. + 38.14 Quæ depositis viduitatis vestibus, etc. Notandum etiam in temporibus patriarcharum certa fuisse vestimenta viduarum, nec qualia conjugatarum. Sedit in bivio. HIERON. Et sedit ad portam Enaiim, quæ est in transitu Thamna. Sermo Hebraicus, Enaiim, transfertur in oculos. Non est igitur nomen loci, et est sensus, Sedit in bivio, sive in compito, ubi diligentius debet viator aspicere quo gradiatur.

2 Kings 9:22Cumque vidisset Joram Jehu, dixit: Pax est, Jehu? At ille respondit: Quæ pax? adhuc fornicationes Jezabel matris tuæ, et veneficia ejus multa, vigent.

Proverbs 23:28Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.]

Isaiah 23:16[Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit. + 23.16 Sume tibi citharam. Quæ de hoc onere sequuntur ad reversionem Tyri spectant. Bene cane, frequenter, etc. Admonet eam canticum miseriarum suarum semper cantare, ne iterum eadem patiatur. Dicunt enim hanc esse musicæ naturam: si lætum invenerit, lætiorem facit; si tristem, tristiorem reddit.

2 Corinthians 11:2æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. + 11.2 Æmulor. Æmulatio est propter alienum statum motus mentis, vel in bonum vel in malum. Hic amoris est, non livoris, quia diligit eos æmulatione Dei, id est quam Deus spiritu suo inspirat, per hoc ostendit ea quæ dicet, amore eorum se dicturum, non ut ad laudem ejus proficiant, sed ad horum profectum. Vos uni. A plurali ad singulare descendit, volens intelligi totam Ecclesiam virginem esse, et in omnibus veris membris virginitate mentis (etsi non corporis) servare. Virginitas carnis, corpus est intactum: hæc virginitas paucorum est. Virginitas cordis fides est incorrupta: hæc est omnium fidelium.

Revelation 17:3Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiæ, habentem capita septem, et cornua decem. + 17.3 Mulierem sedentem. Id est, illos molles qui Evæ (a qua peccatum incœpit) conformantur; qui habent diabolum fundamentum, qui est sanguineus et in se et in suis; vel quia sanguinem sanctorum fundunt, eloquia Dei male intelligunt. Capita septem. Quinque sensus corporis, et postea errorem, et tandem Antichristum, per quæ septem diabolus ducit homines ad peccatum. Cornua decem. Id est decem regna quæ erunt tempore Antichristi, per quæ alia intelliguntur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 7:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 7:9Proverbs 7Proverbs 7:11 →