Isaiæ 60:19
Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. + 60.19 Non erit. Hoc de die judicii. Hoc capitulo cogimur quæcunque dicta sunt vel dicenda, ad ultimum tempus referre, quoniam cœli terræque, solis atque lunæ nobis cessabit officium, et erit ipse Dominus lumen in perpetuum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 10:21Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui.
Psalms 4:2[Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. + 4.2 Cum invocarem, etc. CASS. Exemplo sui increpat infideles de falsis. Dilatasti mihi. Ibid. Ab angustiis tristitiæ in latitudine gaudii duxisti. 5. Gaudemus in tribulationibus scientes quod tribulatio, etc. Rom. 5. Prius indicavit se auditum: jam quasi habens in corde Deum, ei loquitur. Miserere mei. Misertus de justitia et dilatione. Item, miserere contra miserias hujus vitæ. Orationem meam. De petendis bonis. Et cum ita de me, Filii hominum, usquequo gravi corde? 1
Psalms 62:7Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te. + 62.7 Si memor fui. CASS. Exponit bona malaque utriusque partis, etc., usque ad nisi qui in Christo operatur. CASS. In matutinis, id est, in luce Christi, ut supra de luce vigilo ad te, ut filius lucis, id est Christi, ad lucis auctorem vigilet, ad Deum. 1
Isaiah 24:23Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.] + 24.23 Et erubescet. Unde creatura ingemiscit et parturit, etc., usque ad qualis fuit Abraham mortuus in senectute bona.
Zechariah 2:9quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
Revelation 21:23Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. + 21.23 Non eget sole. Hic sancti egent ad servitium sole et luna, ibi non: Deus enim plene illuminabit eos. Vel, non eget sole, neque luna, id est majoribus vel minoribus prædicatoribus.