The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 24 › Isaiah 24:7

Isaiah 24:7

Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde; + 24.7 Luxit vindemia, infirmata vitis est. ID. In consummatione, mundi præteritarum deliciarum recordatio erit materia cruciatuum; unde, purpuratus dives qui receperat bona in vita sua, elevans oculos de inferno, cernit Lazarum in requie Luc. 19.; unde: Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis Luc. 6.. Ingemuerunt omnes qui lætabuntur, etc. Hoc testimonium ingerimus eis qui in conviviis non solum gula et ebrietate, sed auribus luxuriantur, ut per omnes sensus animæ fortitudo mollescat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The new wine mourneth, the vine languisheth, all the merryhearted do sigh.

In Context

6Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci. + 24.6 Maledictio vorabit terram. Sicut in principio benedixit Deus omni creaturæ, sic in fine maledicit his qui terreni sunt; nec peregrini, sed habitatores terræ: et qui in ea peccant, obliti conditionis suæ contra se mutuo debacchantes. Et pauci remanebunt, qui habeant imaginem cœlestis.

8cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.

Read all of Isaiah 24

Cross References

Isaiah 16:10Et auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat; vocem calcantium abstuli. + 16.10 De carmelo. Carmelus mons est inter Phœnicem et Palæstinam imminens Ptolomaidi, in quo Elias oravit. Et ponitur sæpe pro qualibet fertilitate; unde et hic: Auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo III Reg. 18., id est, fertilitas in qua lætabantur Moabitæ. Exsultabit. Quia spiritualis circumcisionis notitiam se habere jactant hæretici. Vocem. Ne draconis venena inde exprimantur, et bibentes interficiantur.

Isaiah 32:10Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. + 32.10 Post dies et annum. Unde: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis II Cor. 6.; et alibi: Annum placabilem Domino Isa. 61.. Post dies. Id est prædicationem Christi. Qui enim impœnitentes fuerunt, etsi non illico captivati, tamen illico conturbati, quia noluerunt recipere prædicationem Domini.

Ezekiel 6:14Et extendam manum meam super eos: et faciam terram desolatam et destitutam, a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum: et scient quia ego Dominus.]

Joel 1:10Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 24:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 24:6Isaiah 24Isaiah 24:8 →