Isaiah 25:3
Super hoc laudabit te populus fortis; civitas gentium robustarum timebit te:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Therefore shall the strong people glorify thee, the city of the terrible nations shall fear thee.
In Context
Cross References
Psalms 66:3ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. 1
Isaiah 13:11Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. + 13.11 Et visitabo super orbis mala. Vindicabo ut corrigam, etc., usque ad: Misericordia autem mea non auferetur ab eis. Et requiscere. Quasi diceret: Hoc faciam, ut qui superbit humilietur.
Isaiah 60:10Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui. + 60.10 Filii peregrinorum. Principes gentium qui per orbem Ecclesias ædificaverunt, sicut Constantinus qui Romæ duodecim ecclesias in honorem duodecim apostolorum fecit, et alii multi qui multas exstruxerunt ecclesias, et necessaria præbuerunt.
Ezekiel 38:23Et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in oculis multarum gentium: et scient quia ego Dominus.]
Zechariah 14:9Et erit Dominus rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen ejus unum.
Revelation 11:13Et in illa hora factus est terræmotus magnus, et decima pars civitatis cecidit: et occisa sunt in terræmotu nomina hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cæli. + 11.13 Terræmotus magnus. Id est terreni moti sunt, ut puniantur in inferno; vel ad destructionem Ecclesiæ occisis magistris. Et decima pars. Id est homo, qui ad hoc constitutus videtur, ut decimus ordo restauretur. Occisa sunt in terræmotu. Omnino destructa in inferno, vel postea non resipuerunt. Gloriam Deo. Id est laudes Deo de justorum salvatione et malorum damnatione.