Apocalypsis 11:13
Et in illa hora factus est terræmotus magnus, et decima pars civitatis cecidit: et occisa sunt in terræmotu nomina hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cæli. + 11.13 Terræmotus magnus. Id est terreni moti sunt, ut puniantur in inferno; vel ad destructionem Ecclesiæ occisis magistris. Et decima pars. Id est homo, qui ad hoc constitutus videtur, ut decimus ordo restauretur. Occisa sunt in terræmotu. Omnino destructa in inferno, vel postea non resipuerunt. Gloriam Deo. Id est laudes Deo de justorum salvatione et malorum damnatione.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Væ secundum abiit: et ecce væ tertium veniet cito.
Cross References
Genesis 6:4Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.
1 Samuel 6:5Juxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos: quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram: et dabitis Deo Israël gloriam, si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra. + 6.5 Quinque anos aureos, etc. RAB. Quinque ani aurei, etc., usque ad est tristitia vera et sterilitas perpetua.
Jeremiah 13:16Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem. + 13.16 Date Domino, etc. ID. Ad pœnitentiam provocat, antequam ducantur in Babylonem, etc., usque ad et Sophonias: Dies tenebrarum et turbinis Soph. 1..
Acts 1:15In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti):
Revelation 6:12Et vidi cum aperuisset sigillum sextum: et ecce terræmotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus: et luna tota facta est sicut sanguis: + 6.12 Sol factus est niger. Id est illi in quibus lucet reputabuntur rei et peccatores claritatem suam se retinentes, vel quia quidam ad tenebras decident. Vel Christus sol verus, et modo clarus, Antichristi tempore erit obscurus, id est nullis miraculis coruscans. Tanquam saccus. Lux in sacco posita extra non lucet, fideles lucem prædicationis non effundent in isto magnæ tribulationis die.
Revelation 8:9et mortua est tertia pars creaturæ eorum, quæ habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit. + 8.9 Mortua est tertia. Duæ partes, id est boni omnes crediderunt: tertia, id est omnes reprobi dati sunt in reprobum sensum. Quæ habebant animas, etc. Id est illorum gentilium qui ab aliis digniores reputabantur pro quibusdam bonis operibus.