Isaiæ 26:12
Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis. + 26.12 Domine, dabis. ID. Notandum quod postquam opera nostra reddiderit nobis, pacem etiam daturus sit, et quod ideo postulent pacem, quia operatus sit in eis. Dicunt, se, scilicet tormenta, sustinuisse, ut post misericordiam consequantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
LORD, thou wilt ordain peace for us: for thou also hast wrought all our works in us.
In Context
Cross References
Deuteronomy 30:6Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere.
Psalms 57:2[Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. + 57.2 Si vere utique justitiam loquimini. AUG. Omnibus facile est loqui justitiam, etc., usque ad quia rex vester sum, ut titulus ait: Recte. Judæi sic de Christo judicaverunt, ut ficte de eo locuti probentur. 1
Jeremiah 33:6Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.
Ezekiel 20:14et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum.
Ezekiel 36:25Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.