The Bible Software
bible.software › Isaiæ › Isaiæ 26 › Isaiæ 26:11

Isaiæ 26:11

Domine, exaltetur manus tua, et non videant; videant, et confundantur zelantes populi; et ignis hostes tuos devoret. + 26.11 Confundantur zelantes. LXX: Zelus apprehendet populum ineruditum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

LORD, when thy hand is lifted up, they will not see: but they shall see, and be ashamed for their envy at the people; yea, the fire of thine enemies shall devour them.

In Context

10Misereamur impio, et non discet justitiam; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini. + 26.10 Misereamur. ID. Dominus ad prophetam: An misereamur impio, ita ut discat, scilicet clementiam meam, dum ipse salvatur? quasi, hoc melius est. Et non discet justus, etc. Quasi diceret: Quomodo poterit nosse tuam justitiam, expertus tuam clementiam? Et non videbit. Dominus ad prophetam, quasi melius est, ut videat, et erubescat de malis suis. Et non videbit, quasi diceret: ad pœnam sufficit, quia non videbit me regnantem in cœlo cum sanctis meis. LXX: Auferetur impius, ut non videat claritatem Dei.

12Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis. + 26.12 Domine, dabis. ID. Notandum quod postquam opera nostra reddiderit nobis, pacem etiam daturus sit, et quod ideo postulent pacem, quia operatus sit in eis. Dicunt, se, scilicet tormenta, sustinuisse, ut post misericordiam consequantur.

Read all of Isaiæ 26

Cross References

Exodus 9:14Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra.

1 Samuel 6:9Et aspicietis: et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, minime: sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit.

Psalms 28:5Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani: 1

Isaiah 5:24Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. + 5.24 Radix eorum. ID. Prava cogitatio, ex qua procedit opus tanquam germen.

Isaiah 11:13Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt; Ephraim non æmulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim. + 11.13 Et auferetur, etc. ID. Quando Isaias hoc prædicebat, inter duas et decem tribus discordia inexorabilis erat, credentes autem pacificati sunt in fide Christi et unitate charitatis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Isaiæ 26:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 26:10Isaiæ 26Isaiæ 26:12 →