Isaiah 28:19
Quandocumque pertransierit, tollet vos, quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui. + 28.19 Sola vexatio intellectum dabit auditui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat; et pallium breve utrumque operire non potest.
Cross References
1 Samuel 3:11Et dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israël, quod quicumque audierit, tinnient ambæ aures ejus. + 3.11 Tinnient. RAB. Comminatio Dei est super Heli et super domum ejus, quia scilicet pro peccato filiorum Heli privabatur sacerdotio domus Domini, unde aures audientium tinnient stupore vehementi.
2 Kings 18:13Anno quartodecimo regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas.
2 Kings 24:2Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldæorum, et latrunculos Syriæ, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon: et immisit eos in Judam ut disperderent eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat per servos suos prophetas.
Job 41:9Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi.
Isaiah 33:7Ecce videntes clamabunt foris; angeli pacis amare flebunt.
Isaiah 37:3et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.