The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 29 › Isaiah 29:16

Isaiah 29:16

Perversa est hæc vestra cogitatio; quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me; et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis. + 29.16 Perversa est, etc. ID. Ut Creator ignoret creaturam; unde Apostolus: O homo tu quis es, qui respondeas Deo? nunquid dicit figmentum factori suo: Quare me fecisti? Rom. 9.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Surely your turning of things upside down shall be esteemed as the potter’s clay: for shall the work say of him that made it, He made me not? or shall the thing framed say of him that framed it, He had no understanding?

In Context

15Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos? + 29.15 A Domino abscondatis. ID. Quasi non videat Deus. Hoc errore Adam et Eva absconderunt se: Cain quoque dixit: A facie tua abscondar.

17Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in carmel, et carmel in saltum reputabitur? + 29.17 In modico et in brevi. HIER. Modicum et breve ex quo hoc prædictum est usque ad ascensionem Domini: omnia enim tempora, æternitati comparata, brevia sunt et momentanea. Libanus in Carmel. Libanus mons in Phœnicia, etc., usque ad si esset cum adultero viro.

Read all of Isaiah 29

Cross References

Isaiah 24:1[Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus. + 24.1 Ecce Dominus nudabit, etc. HIER. Post specialem gentium singularum correptionem, etc., usque ad Ægyptiorum et multorum aliorum ad generale onus judicii extremi transit.

Isaiah 64:8Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. + 64.8 Et nunc, Domine. Ac si dicat: Si consideremus nostra merita, desperandum est; si clementiam tuam, qui flagellas omnem filium quem recipis, audemus preces fundere, tu enim pater noster es. Opera manuum tuarum. Quasi dicat: Respice opus tuum, non merita nostra. Mysterii Trinitatis recta confessio est ignorantia scientiæ.

Acts 17:6Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes: Quoniam hi qui urbem concitant, et huc venerunt, + 17.6 Trahebant Jasonem. BED. in Græco: Jasonem et quosdam alios fratres. Unde intelligendum est Jasonem fratrem et fidelem fuisse.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 29:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 29:15Isaiah 29Isaiah 29:17 →