Isaiah 64:8
Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. + 64.8 Et nunc, Domine. Ac si dicat: Si consideremus nostra merita, desperandum est; si clementiam tuam, qui flagellas omnem filium quem recipis, audemus preces fundere, tu enim pater noster es. Opera manuum tuarum. Quasi dicat: Respice opus tuum, non merita nostra. Mysterii Trinitatis recta confessio est ignorantia scientiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:12Ne quæso dicant Ægyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
Deuteronomy 32:6Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te? + 32.6 Nunquid non, etc. Qui omnium creator et conditor unus Deus a quo ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Præposterus ordo. Primo enim creavit Deus disponendo ut esset, secundo fecit formando, tertio dominando possedit. Creavit. Creavit, dum materiam unde formari possit, condidit. Stultus ergo et insipiens, quia Creatorem et factorem suum digna veneratione non colit: immemor ejus beneficii, quo eum Deus de manu inimicorum eruit et possedit, per mare Rubrum duxit, manna de cœlo dedit, ipse ingratus idola coluit dicens: Hi sunt dii tui, Isræl, qui eduxerunt te de terra Ægypti Exod. 32..
Psalms 74:1In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. + 74.1 In finem, ne corrumpas, etc. AUG. Monet hic psalmus, etc., usque ad ut Judæi credant, non corrumpant fidem. 1
Psalms 100:3Non proponebam ante oculos meos rem injustam; facientes prævaricationes odivi; non adhæsit mihi + 100.3 Non proponebam. CASS. Innocentiam per partes exponit. Primo, quia nihil habet cum malis, dicit: Non proponebam, usque, oculi mei. Post quod pars ei cum justis, et quod versutias diaboli de corde fugat, ibi, in matutinis. AUG. Non proponebam. Quasi: Perambulabam in innocentia: hac utique dicit totus Christus, quod non proponebam, id est, non diligebam rem injustam. 1
Psalms 138:8Si ascendero in cælum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. + 138.8 Si ascendero in cœlum, tu illic es, etc. AUG. Si me extulero, invenio repressorem; si de justitia mea superbiero, Tu ibi es, cujus vere est justitia. Si descendero, peccando venero, Ad infernum, vel in profundum, et nolens confiteri: dicam, quis me videt? Ades, ut vindices. Invenit consilium, sed sic potero fugere iratum. 1
Isaiah 43:7Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.