The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 29 › Isaiah 29:17

Isaiah 29:17

Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in carmel, et carmel in saltum reputabitur? + 29.17 In modico et in brevi. HIER. Modicum et breve ex quo hoc prædictum est usque ad ascensionem Domini: omnia enim tempora, æternitati comparata, brevia sunt et momentanea. Libanus in Carmel. Libanus mons in Phœnicia, etc., usque ad si esset cum adultero viro.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Is it not yet a very little while, and Lebanon shall be turned into a fruitful field, and the fruitful field shall be esteemed as a forest?

In Context

16Perversa est hæc vestra cogitatio; quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me; et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis. + 29.16 Perversa est, etc. ID. Ut Creator ignoret creaturam; unde Apostolus: O homo tu quis es, qui respondeas Deo? nunquid dicit figmentum factori suo: Quare me fecisti? Rom. 9.

18Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.

Read all of Isaiah 29

Cross References

Psalms 84:6Numquid in æternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem? + 84.6 Nunquid in æternum. Prævidet iste hanc pœnam transituram: Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Irasceris. AUG. Ira Dei est omnis pœna quam patitur. Sicut dictum est Adam quando peccavit: Maledicta terra in opere tuo, et in labore et sudore vultus tui vesceris pane tuo. De ira ergo mortales sumus et passibiles, sed innovati in Christo. A generatione. Prima generatio fuit mortalis de ira, erit altera immortalis de misericordia: sed nec hanc misericordiam meremur conversi per nos ad Deum, ipse enim nos convertit. Et inde subdit: Deus convertens, quasi sicut vivificatio est a te, ita et conversio. 1

Isaiah 32:15Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur. + 32.15 Donec effundatur. Spiritus sanctus, prædicante Elia et Enoch, descendat super nos, sicut In Pentecoste super apostolos. Adjungit autem se propheta compatiendo illis. Desertum. Solitudo scilicet gentium vertetur in divitias Isræl, et Isræl reputabitur in gentes.

Isaiah 41:19Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivæ; ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul: + 41.19 Dabo in solitudinem cedrum. ID. Arborum varietates diversitatem spiritualis gratiæ significant, ne saltem una chorda de cithara Domini, et aliqua virtus gratiarum Ecclesiæ deesse videatur: quarum sublimitatem ad cœlestia festinantem illuminat lignum olivæ, fomes lucis, requies laborantis vel lassati. Spinam, et myrtum, et lignum olivæ. LXX: Sethim, quæ est arbor albæ spinæ similis, etc., usque ad et ideo consolatores sanctæ Ecclesiæ significat.

Isaiah 55:13Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus; et erit Dominus nominatus in signum æternum quod non auferetur.] + 55.13 Pro saliuncula. Saliuncula, aculeis et punctionibus plena. Abies, alta, procera, fabricandis domibus apta, pice fecunda. Et erit Dominus. Alii. Et erit Dominus in nomen et in signum sempiternum quod non deficiet.

Isaiah 65:12numerabo vos in gladio, et omnes in cæde corruetis: pro eo quod vocavi, et non respondistis; locutus sum, et non audistis; et faciebatis malum in oculis meis, et quæ nolui elegistis. + 65.12 Vocavi. Per prophetas dicens: Convertimini ad me et salvi eritis Isa. 45.. Et per memetipsum: Pœnitentiam agite Matth. 3.. Et alibi: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis Ibid. 11..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 29:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 29:16Isaiah 29Isaiah 29:18 →