The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 3 › Isaiah 3:19

Isaiah 3:19

et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The chains, and the bracelets, and the mufflers,

In Context

18In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum, + 3.18 In die illa, scilicet Babylonicæ captivitatis, vel verius quando capti sunt a Romanis, et omnia ornamenta perdiderunt. Calceamentorum. Quæ in solitudine non sunt attrita, etc., usque ad ut pro munditia matronali, terræ spurcitia vertatur.

20et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures,

Read all of Isaiah 3

Cross References

Genesis 24:22Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem. + 24.22 Protulit vir, etc. HIER. Beka , quod hic pro didrachmate ponitur, semiuncia est: Schekel vero, qui Latine, sed corrupte, siclus dicitur, uncia. GREG. Quia prædicato: auditum Ecclesiæ per obedientiam, et manus per operationem exornat. Inaures duorum siclorum sunt, armillæ decem, quia prima virtus obedientiæ in charitate est, quæ dilectio Dei et proximi est; et bonum opus decalogi completione perficitur, ut cum bona agi cœperint, mala nulla agantur.

Genesis 24:53Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccæ pro munere: fratribus quoque ejus et matri dona obtulit. + 24.53 Prolatisque, etc. GREG. ubi supra. Postquam conjugii causam puer obtinuit, etc., usque ad Dedit ea Rebeccæ. Rebecca non ornatur auro Bathuelis, quia non sunt digna ornamenta barbari et imperiti. De domo Abrahæ accipit ornamenta, quia patientia de domo sapientiæ ornatur; a puero Abrahæ suscipit inaures, id est, aurea in auribus verba; et brachilia, id est, aurea in manibus opera, et alia ornamenta; quibus figurantur diversa virtutum genera.

Genesis 38:25Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cujus hæc sunt, concepi: cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus. + 38.25 Quæ cum duceretur, etc. ISID. Postea vero publicis signis annuli, monilis et virgæ, vicit temere judicantes Judæos, quos jam Judas significabat; qui hodie quoque dicunt non hunc esse populum Christi, nec Abrahæ semen, sed prolatis documentis nostræ vocationis, justificationis, et glorificationis, confunduntur, et nos magis quam se justificatos esse confitebuntur. Pignora enim se habere refert Ecclesia, quæ accusatur a Judæis quasi adultera legis: sed ostendit virgam signum passionis, et monile legitima legis, et annulum pignus immortalitatis.

Exodus 32:3Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.

Numbers 31:50Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum. + 31.50 Depreceris. ORIG. Ad propitiandum Deum pro nobis, etc., usque ad pro quibus solis decet eum propitiari.

Ezekiel 16:12et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 3:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 3:18Isaiah 3Isaiah 3:20 →