Isaiah 30:21
Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis: Hæc est via; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. + 30.21 Post tergum. Prima conditione quasi in facie Adam audivit a Domino, etc., usque ad et hoc est: Aures tuæ audient verbum monentis post tergum. Neque ad dexteram. In utraque parte quidquid supra modum est, in vitio est. Neque ad dexteram, etc. declinandum est, sed via publica gradiendum, id est regia, quæ non fallit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 1:7Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis.
1 Samuel 12:23Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam.
Psalms 25:8Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. + 25.8 Domine. CASS. Petit ne malis in judicio misceatur, quia non eis, sed concordat domui Dei. Dilexi decorem. CASS. Hæc ideo faciam, quia lilexi me facere decoram domum tibi, et locum, quo gloriose habites, ut de gloria et essentia Dei aliquid capiam. 1
Psalms 143:8quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. 1
Proverbs 4:27Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.] + 4.27 Ne declines. Dextera via bona est, etc., usque ad quod et de cæteris virtutibus et vitiis eodem modo intelligitur. Averte pedem tuum. Hoc est, ne huc vel illuc a recto devies, quia virtutes discretionem quærunt, quarum nimietas omnis in vitio est. Si averteris a malo pedem tuum. Si bona, quæ docui, Domino adjuvante, facere studueris, aderit ipse propitius conatibus tuis, ut et nunc recte ingredi, et tunc ad pacem valeas pervenire æternam.
Isaiah 35:8Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.