The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 30 › Isaiæ 30:23

Isaiæ 30:23

Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis; pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose, + 30.23 Et dabitur pluvia. ID. In Regum volumine scriptum est, etc., usque ad nisi enim vitia abjecerint, virtutes non subeunt. Pascetur. Quidam hæc hyperbolicos Cyri temporibus, qui captivitatem populi relaxavit, in Judæa completa, contendunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then shall he give the rain of thy seed, that thou shalt sow the ground withal; and bread of the increase of the earth, and it shall be fat and plenteous: in that day shall thy cattle feed in large pastures.

In Context

22Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ. Egredere, dices ei. + 30.22 Et contaminabis laminas. ID. Idola scilicet quæ ad similitudinem veritatis artifex lingua composuerit, in splendore eloquentiæ quod significat argentum et in ratione sapientiæ quod significat aurum comminues, et disperges, et immunda judicabis.

24et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est. + 30.24 Commixtum migma. Isaac hordeum sevit, etc., usque et ad per paleas et hordeum paulatim proficiunt, et transeunt ad frumentum.

Read all of Isaiæ 30

Cross References

Genesis 41:26Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt.

Leviticus 25:19et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.

Leviticus 26:5Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. + 26.5 Apprehendet messium tritura. ORIG. Anima quæ germinat ex verbo Dei, etc., usque ad cum conservis in tempore dispensandum remaneat. Apprehendet. Panis enim cor hominis confirmat, vinum lætificat Psal. 103.. Quæ de continentia, de observantiis et de custodiis mandatorum dicuntur, frumentum videntur, ex quo conficitur panis qui corda confortat. Ea vero quæ ad scientiam pertinent et occultorum exploratione lætificant mentem, vino et vindemiæ comparantur. Cor enim lætatur cum obscura [occulta] explanantur. Vindemiam. Fructum animæ. Vindemia enim arbor est. Hæc autem simul habere, id est corpore et anima fructificare, magnæ benedictionis est. ISICH. Congregans enim anima virtutes suas mox desiderat alias. Unde: Quæ retro sunt obliviscens, ad priora me extendo Philip. 3.. Vindemia. ORIG. Quasi dicamus, etc., usque ad ut de spiritu metamus vitam æternam. Panem vestrum. Scilicet qui de cœlo descendit, et dat vitam mundo; non qui plus abundat malis quam bonis. Absque pavore. Si corpus stabile fuerit, et anima fructificaverit, securi erimus in terra nostra, quia caro non concupiscet adversus spiritum Galat. 4..

Psalms 36:8Desine ab ira, et derelinque furorem; noli æmulari ut maligneris. + 36.8 Desine. AUG. Ira subita, furor diutinus; sed utraque deserenda, per quæ peccatur. CASS. Hoc dicitur ei qui adhuc infirmus, etc., usque ad faciendo ad tempus floret. 1

Psalms 67:7Deus qui inhabitare facit unius moris in domo; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris. + 67.7 Deus qui inhabitare. HIER. In Hebræo habetur: Dominus autem inhabitare facit monachos in domo, in quibus non cohabitat peccatum. Unius moris. AUG. Unanimes, unum sentientes, etc., usque ad non meritis, unde subdit: Qui educit vinctos. Educit vinctos. CAS. De inferno ligato diabolo. Qui exasperant. Blasphemos in Deum. Vel persequendo in sepulcris in carnalibus fetidis sepulti, ut nec velint nec possint ambulare. Exasperant. AUG. Resistendo justitiæ, cum omnino sint mortui in operibus mortuis; vincti vero volunt ambulare, nec possunt; hi solvuntur per gratiam, illi resuscitantur. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 30:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 30:22Isaiæ 30Isaiæ 30:24 →