The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 26 › Leviticus 26:5

Leviticus 26:5

Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. + 26.5 Apprehendet messium tritura. ORIG. Anima quæ germinat ex verbo Dei, etc., usque ad cum conservis in tempore dispensandum remaneat. Apprehendet. Panis enim cor hominis confirmat, vinum lætificat Psal. 103.. Quæ de continentia, de observantiis et de custodiis mandatorum dicuntur, frumentum videntur, ex quo conficitur panis qui corda confortat. Ea vero quæ ad scientiam pertinent et occultorum exploratione lætificant mentem, vino et vindemiæ comparantur. Cor enim lætatur cum obscura [occulta] explanantur. Vindemiam. Fructum animæ. Vindemia enim arbor est. Hæc autem simul habere, id est corpore et anima fructificare, magnæ benedictionis est. ISICH. Congregans enim anima virtutes suas mox desiderat alias. Unde: Quæ retro sunt obliviscens, ad priora me extendo Philip. 3.. Vindemia. ORIG. Quasi dicamus, etc., usque ad ut de spiritu metamus vitam æternam. Panem vestrum. Scilicet qui de cœlo descendit, et dat vitam mundo; non qui plus abundat malis quam bonis. Absque pavore. Si corpus stabile fuerit, et anima fructificaverit, securi erimus in terra nostra, quia caro non concupiscet adversus spiritum Galat. 4..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And your threshing shall reach unto the vintage, and the vintage shall reach unto the sowing time: and ye shall eat your bread to the full, and dwell in your land safely.

In Context

4et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur. + 26.4 Terra gignet. LXX: Ligna campi dabunt fructum suum. ID. Motus animæ, qui altiores sunt motibus terræ, id est, carnis nostræ, quorum fructus sunt charitas, justitia, mansuetudo et similia. Pomis arbores. ORIG. Non potest arbor, etc., usque ad de qua dicitur: Lignum vitæ est his qui apprehenderunt eam.

6Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. + 26.6 Et gladius non. ISICH. Quia pax erit in finibus vestris; modo ex concupiscentiis sunt bella et lites.

Read all of Leviticus 26

Cross References

Leviticus 25:18Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, + 25.18 Facite præcepta. Ne quis audita moderatione vendendi et emendi segnior fieret, et condescensio ipsa noceret, caute adjungit: Facite præcepta, etc. Neminem siquidem vult vacare, sed secundum virtutem fructificare. Virtutem quoque conscientia cujusque examinat. Et judicia, etc. ID. Non corrumpentes intentionem vel operationem eorum; velut si quis eleemosynam tribuit, non alii noceat ut alii prosit: præceptum enim quod eleemosynam fieri jussit, justam esse voluit. Quod si dixeritis, etc. ID. Quia per duos annos terram vacare præceperat, ne conturbarentur tanquam solliciti quid comederent aut quid biberent, ait: Dabo benedictionem meam, etc. Matth. 6.. Et notandum quia cum Christus dicat: Nolite cogitare de crastino, lex jubet ne cogitent de tribus annis.

Deuteronomy 11:15fœnumque ex agris ad pascenda jumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini.

Psalms 46:1In finem, pro filiis Core. Psalmus. 1

Psalms 91:1Psalmus cantici, in die sabbati. + 91.1 Psalmus cantici. AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam. 1

Proverbs 1:33Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.] + 1.33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, etc. Potest in hac vita intelligi, et in futura, etc., usque ad resurrectionis quiescet.

Isaiah 1:19Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis. + 1.19 Si volueritis et audieritis, etc. ID. Liberum arbitrium reservatur, etc., usque ad ad laudem Dei transiret religio. ID. Moraliter; anima fidelis et plena judicii, dum Deo obedit, Deus in ea habitat, qui est justificans justitia; si autem a Deo recedit non loco, sed merito, habitatur a malignis spiritibus, qui sunt homicidæ animarum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 26:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 26:4Leviticus 26Leviticus 26:6 →