Isaiah 30:24
et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est. + 30.24 Commixtum migma. Isaac hordeum sevit, etc., usque et ad per paleas et hordeum paulatim proficiunt, et transeunt ad frumentum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 34:21Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere. + 34.21 Die septimo. AUG., quæst. 160. Cum de Sabbato præciperet, etc., usque ad omni tempore sabbato debere cessari.
Deuteronomy 25:4Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas. + 25.4 Os bovis triturantis. ISID. In bove vita operantium exprimitur, de quo dicitur: Dignus est enim operarius mercede sua Luc. 10.. Vult ergo Scriptura præstari carnalia iis a quibus accipimus spiritualia, qui occupati in doctrina non possunt sibi providere necessaria.
Matthew 3:12Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. + 3.12 Cujus ventilabrum. Ventilabrum in manu est examen judicii quo discernuntur leves et vacui a fructu boni operis. In manu, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Permundabit, id est, quotidie a variis tentationibus mundat. Vel, Permundabit, dum ob manifesta peccata perversus de Ecclesia ejicitur, vel post mortem damnatur. Paleas autem. Paleæ de origine unde et triticum oriuntur, id est de semine, zizania vero de diversa. Paleæ ergo sunt qui fidei sacramentis imbuuntur, sed solidi non sunt: zizania vero qui et opere et professione secernuntur ab electis. De his dicitur: Qui non credit, jam judicatus est, et ideo non fit hic mentio de illis. Inexstinguibili. Quia non exstinguetur neque exstinguet cruciatos, sed æternaliter puniet. Dicitur autem ad differentiam illius de quo dicitur: Igne nos examinasti Psal. 65., etc.
1 Corinthians 9:9Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? + 9.9 Nunquid de bobus. Curæ quidem sunt; verum non ita, ut de iis legem instituat.