Isaiah 30:32
Et erit transitus virgæ fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis; et in bellis præcipuis expugnabit eos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
31A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus.
Cross References
Genesis 31:27cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis?
2 Chronicles 32:8Cum illo enim est brachium carneum: nobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis. Confortatusque est populus hujuscemodi verbis Ezechiæ regis Juda.
Job 21:11Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. + 21.11 Egrediuntur quasi greges. Ut sicut majora ad habendum concessa sunt, ita multi germinent ad custodiendum. Et infantes eorum exsultant lusibus. Sed ne illum lusum vilem crederemus, ait:
Isaiah 2:19et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
Isaiah 11:15Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati. + 11.15 Linguam maris. ID. Quæ idola laudabat. Mare, id est, populus Ægypti, qui super omnes idola colit, ut Deum laudet et timeat, et idola condemnet et abijciat. Et levabit. Ut Idumæa, et Moab, et filii Ammon tradent manus apostolis, sic et Ægyptii. Et percutiet. Id est, minuet pro uno septem principes ponendo, etc., usque ad ut siccis pedibus transirent. Ut transeant per eum, etc. Sub metaphora, Nilus divisus et in partes cæsus dicitur, etc., usque ad Domino Evangelio viam præparante.
Isaiah 24:8cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.