Isaiah 2:19
et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 14:11Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum: dixeruntque Philisthiim: En Hebræi egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant.
Psalms 7:6Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. + 7.6 Conculcet, etc. Ibid. Anima peccatoris de quo, Terra es, et in terram reverteris Gen. 3, cibus serpentis est cui in maledictione dictum est, Terram manducabis, id est, diaboli, quia terra, id est, terrena est. Et ideo hic ait: Conculcet in terra vitam meam, id est, in terram redactam sibi incorporet, et ibi sit despicabilis. Gloriam meam. Ibid. Quæ debet esse in conscientia, ubi Deus videt; et solida in Domino, ut: Qui gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. Deducat in pulverem, id est, in superbiam et jactantiam, ut scilicet velim gloriari apud homines. In pulverem deducat. Pulvis quem projicit ventus. Ibid. Superborum jactantia. Vult ergo ut gloria sua sit solida intus, ubi Deus videt: est enim pulvis, si apud homines gloriatur; ecce quam cavenda superbia. 1
Psalms 76:7Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum. + 76.7 Et exercitabar. In ipsa meditatione: Scopebam spiritum meum; purgabam mentem. Alii ventilabam spiritum meum, sic apud me tractans: 1
Isaiah 2:10Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.
Isaiah 7:19et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus.
Jeremiah 16:16Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos: et post hæc mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum. + 16.16 Ecce ego mittam piscatores. Judæi putant piscatorum nomine significari Chaldæos, et per venatores Romanos, qui de montibus collibusque, et de cavernis petrarum venati sunt infelicem populum. Cavernis petrarum, etc. HIER. Apostolis et apostolicis viris: Petra enim Christus I Cor. 10., sed et Petro donavit, etc., usque ad et recepisse duplices iniquitates suas.