Isaiæ 30:33
Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.] + 30.33 Sulphuris. In inferno fetor intolerabilis et inexstinguibilis ignis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 4:24quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator.
Psalms 40:5Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi. 1
Isaiah 30:27Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans. + 30.27 Ecce nomen Domini. Filius in nomine Patris, unum enim nomen est Patris et Filii et Spiritus sancti: unde: Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: non in nominibus, sed in nomine quod est Deus.
Isaiah 37:38Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo. + 37.38 Filii ejus. Invidentes secundum traditionem Judæorum Asaraddon, etc., usque ad reservatus a filiis in templo Dei sui occidendus. Ararat. HIER. Regio Armeniæ campestris, per quam fluit Araxes, incredibilis ubertatis, ad radicem Tauri montis, qui illuc usque tenditur. Arca vero Nœ non ad montes generaliter Armeniæ delata est, quæ appellata est Ararat, sed ad montes Tauri altissimos, qui imminent campis Ararat.
Jeremiah 19:6Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis occisionis. + 19.6 Topheth, et vallis filii Ennom, etc. ID. Quæ sit vallis filii Ennom, etc., usque ad vel historialiter Babylonio vastante.
Ezekiel 32:22Ibi Assur, et omnis multitudo ejus: in circuitu illius sepulchra ejus, omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio.