Isaiah 30:6
Onus jumentorum austri. [In terra tribulationis et angustiæ leæna, et leo ex eis, vipera et regulus volans; portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit. + 30.6 Onus jumentorum. ID. Post decem onera diversarum gentium, undecimum onus reliquarum duarum tribuum ponit, quæ remanserunt ducto Sedechia et aliis principibus in Babylonem. In terra. ID. Eremus per quam pontifex Joanna filius Chareæ et alii duces traduxerunt reliquias in Ægyptum contra præceptum Domini; vel, ipsa Ægyptus in qua multas tribulationes et angustias sustinuerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce.
Cross References
Exodus 5:10Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas:
Deuteronomy 4:20Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea Ægypti, ut haberet populum hæreditarium, sicut est in præsenti die.
Deuteronomy 17:16Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Ægyptum, equitatus numero sublevatus, præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini.
2 Chronicles 9:1Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in ænigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quæcumque erant in corde suo. + 9.1 Regina quoque. RAB. in Paral., tom. 3. Regina austri quæ ab extremis finibus excitata venit audire sapientiam Salomonis Ecclesiam de gentibus ad Christum venturam figurabat: quæ circumamicta varietate in vestitu deaurato, obliviscens populum et domum patris sui, barbara gente, non animo fuit, quia optabat sanctorum fieri concivis, unde: Surget regina austri in judicium cum generatione ista Matth. 12..
2 Chronicles 28:20Adduxitque contra eum Thelgathphalnasar regem Assyriorum, qui et afflixit eum, et nullo resistente vastavit.
Isaiah 8:22et ad terram intuebitur; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.]