Isaiah 31:2
Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem. + 31.2 Ipse autem sapiens. Unde Jeremias: Maledictus homo qui confidit in homine, etc., usque ad locus ubi crucifixus est Dominus specialiter vocatur Sodoma et Ægyptus Apoc. 11..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 10:35Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua. + 10.35 Cumque elevaretur. Exemplo Mosis rectores plebis provocantur, ut semper solliciti commissum sibi gregem in principio operis, et in consummatione, Domino commendent, ut proprias oves protegat et inimicos depellat.
Joshua 23:15Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis,
Job 5:13qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. + 5.13 Qui apprehendit sapientes. Ibid. Quia consiliis Dei humana facta etiam tunc congrue serviunt cum resistunt, ut in venditione Joseph, ne adoraretur; in petitione præputiorum a Saul, ut David exstingueretur; in morte Domini, ne omnes crederent in eum. Deus alia concedit propitius, alia permittit iratus: quæ tunc in usum sui consilii vertit, ut quæ ejus consilio repugnant, ejus consilio militent; et quod sine ejus voluntate geritur, ejus voluntati contrarium non sit, unde: Omnia quæcunque voluit, etc.
Job 12:16Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. + 12.16 Apud ipsum est fortitudo. In verbis prioribus quibus ait, etc., usque ad electis in regno qualiter sit sapientia patris judicabit. Novit et decipientem et eum qui decipitur. Ibid. Novit decipientem, etc., usque ad aliquando ad ultionis initium fieri solet.
Psalms 68:1In finem, pro iis qui commutabuntur. David. + 68.1 In finem. AUG. Commutatus est ex forma Dei in deterius Adam, etc., usque ad pati secundum Græcos. CAS. Quartus psalmus qui latius de passione, et resurrectione. Agitur de causa commutationis, id est, passione Christi. Hic loquitur Christus caput et corpus. Salvum me fac. Primo, precatur salvus fieri, quia multa patitur, quantum ad se gratis, sed quod alius rapuit, ipse solvit. Hæc est vox grani sinapis contempti, dum in horto obruitur, quod crescit in magnum olus: hoc fuscum et aspernabile prorsus. Sic et Christus, de quo: Vidimus eum non habentem speciem neque decorem, sed tamen occupavit faciem terræ, factus mons magnus. Aquæ usque ad animam meam. AUG. Id est, turbæ, etc., usque ad ultra quam non habent mali quid eis faciant. 1
Isaiah 20:4sic minabit rex Assyriorum captivitatem Ægypti, et transmigrationem Æthiopiæ, juvenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus, ad ignominiam Ægypti. + 20.4 Ad ignominiam. Quia pascha Domini comedere non poterant, quod comedit lumbis accinctus, baculum tenens manu, calceatis pedibus, ne, per hujus sæculi solitudinem transiens, a serpentibus mordeatur.