The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 32 › Isaiah 32:16

Isaiah 32:16

Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then judgment shall dwell in the wilderness, and righteousness remain in the fruitful field.

In Context

15Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur. + 32.15 Donec effundatur. Spiritus sanctus, prædicante Elia et Enoch, descendat super nos, sicut In Pentecoste super apostolos. Adjungit autem se propheta compatiendo illis. Desertum. Solitudo scilicet gentium vertetur in divitias Isræl, et Isræl reputabitur in gentes.

17Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum. + 32.17 Et cultus justitiæ. Ut in silentio oremus, non in plateis, non clamantes, non in multiloquio.

Read all of Isaiah 32

Cross References

Isaiah 11:9Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.] + 11.9 Quia repleta. More suo, in fine prophetalia verba panduntur, ne ad litteram accipiantur.

Isaiah 42:4Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium; et legem ejus insulæ exspectabunt. + 42.4 Non erit tristis. ID. Hoc Matthæus non posuit, sive inter judicium et judicium media scriptoris errore sublata sunt. Est autem sensus, æqualitatem vultus omni tempore conservabit: Quod de Socrate falso gloriantur philosophi, quod scilicet plus solito non tristis fuerit, nec lætus. In terra judicium. Unde: In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, etc. Joan. 9..

Isaiah 60:21Populus autem tuus omnes justi; in perpetuum hæreditabunt terram: germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. + 60.21 Germen. ID. Angeli, omnes electi, qui fidem quam habent operibus implent. Ipsi germen plantationis Domini et opus manuum ejus, quia ab ipso creati, et in Ecclesia per fidem plantati ad glorificandum creatorem suum.

Hosea 3:5Et post hæc revertentur filii Israël, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum: et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum.

1 Corinthians 6:9An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, + 6.9 An nescitis. Nota quod toties repetit, Nescitis; quasi: Me sequendo, hoc scire deberetis; sed sequentes pseudo, stulti facti estis.

1 Peter 2:9Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. + 2.9 Vos autem genus electum. Hoc testimonium laudis quondam antiquo populo per Moysen datum Gentibus dat Apostolus, qui in Christum credunt: qui veluti lapis angularis in eam quam in se Isræl salutem habuerat, gentes adunavit. Regale sacerdotium. Summi sacerdotis corpori uniti, qui regnum sperare, et hostias immaculatæ conversationis Deo offerre debebant. Acquisitionis, in sanguine redemptionis ejus sicut erat quondam populus Isræl redemptus sanguine agni de Ægypto. Unde et in sequenti versu mystice recordatur veteris historiæ, et hanc specialiter in uno populo impletam docet. Annuntietis. BEDA. Sicut liberati de Ægypto, triumphale carmen Domino cantaverunt, ita nos post tenebras dissolutas, post acceptam remissionem per Christum qui nos ducit ad patriam supernæ claritatis debemus Deo rependere gratias dignas cœlestibus beneficiis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 32:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 32:15Isaiah 32Isaiah 32:17 →