Isaiah 33:2
Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. + 33.2 Domine, miserere nostri. ID. In persona populi obsessi a Sennacherib, vel potius, apostolorum et omnium fidelium. Mane. Qui de exercitu Sennacherib remanserunt; socios mortuos viderunt et in fugam versi sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 25:3Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. + 25.3 Misericordia. CASS. Quæ non sinit tentari super vires, vel ipsa ustio est misericordia, non asperitas Complacui in veritate. AUG. Cui displicet mendacium suum, et placet ipse cum illa et in illa. 1
Psalms 33:22Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum delinquent. + 33.22 Pessima. ID. Non modo mala, etsi in divitiis, et odoribus, et lamentis hominum finiatur, tamen pessima est, quia in peccatis ad infernum trahit. Qui oderunt. Quorum? Non omnium, quia peccatores; sed eorum qui oderunt justum, qui justificat, id est, Christum, per quem qui non reconciliatur perit: sed redimet animas, secundum quas est mors pessima. 1
Psalms 46:1In finem, pro filiis Core. Psalmus. 1
Psalms 50:15Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. + 50.15 Docebo. Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor. 1
Psalms 62:1Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ. + 62.1 Psalmus David. CASS. Loquitur de Ecclesia, quæ in ariditate sitit sæculi, et misericordiam expetit, donec æterna capiat, docens bene conversari in medio pravæ nationis. AUG. Psalmus ex persona capitis et membrorum; vox ipsius nostra est, et nostra ipsius est. 1
Psalms 62:8Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. + 62.8 Adjutor, etc. AUG. In periculis Idumææ, etc., usque ad quia me suscepit a periculis dextera tua, id est propitatio. 1