Isaiah 33:3
A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes. + 33.3 Angeli. Michælis scilicet, qui princeps Judæorum, vel Gabrielis, fortitudo et dux præliorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
At the noise of the tumult the people fled; at the lifting up of thyself the nations were scattered.
In Context
Cross References
Psalms 46:6Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ. + 46.6 Ascendit. CASS. Diapsalma ascensio et regnum Dei describitur, unde instanter monet psallere. In jubilo. AUG. Gaudium admirantium Apostolorum, etc., usque ad quod nec taceri potest, nec exprimi valet. 1
Isaiah 10:13Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
Isaiah 17:12Væ multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum. + 17.12 Væ multitudini. Sennacherib et exercitui ejus, etc., usque ad cuncta opprimere et occupare cupienti.
Isaiah 37:11Ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt: et tu poteris liberari?
Isaiah 59:16Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum. + 59.16 Et vidit. ID. Ostenso, quia pœnituerunt, ostendit non placuisse Domino pœnitentiam eorum, quia non puro corde plures pœnituerunt. Quia non est vir. Mente omnes effeminati sunt, sicut et illud, Vocavi et non erat qui audiret. Et salvavit sibi. Pater, scilicet per Filium gentes, Et justitia ejus, vel misericordia secundum LXX confirmabit eum qui voluerit converti: non merito, sed misericordia et justitia. Justum enim est ut pœnitenti creaturæ Creator parcat, quæ meritis suis salvari non poterat.