The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 33 › Isaiah 33:21

Isaiah 33:21

quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster: locus fluviorum rivi latissimi et patentes: non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But there the glorious LORD will be unto us a place of broad rivers and streams; wherein shall go no galley with oars, neither shall gallant ship pass thereby.

In Context

20Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur: + 33.20 Tabernaculum quod. ID. Tabernaculum quod habuerunt Judæi per eremum, etc., usque ad Ecclesia autem immobilis fundata est supra firmam petram.

22Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos. + 33.22 Dominus enim. ID. Judicabit orbem terræ in justitia.

Read all of Isaiah 33

Cross References

Deuteronomy 23:15Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit. + 23.15 Non trades servum AUG., quæst. 36. LXX: Non trades puerum domino suo qui appositus est tibi a domino suo. Non quod dominus eum apposuerit, etc., usque ad hoc explanat dicens: In vobis habitabit in omni loco ubi placuerit ei I Reg. 27..

Psalms 46:4Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. + 46.4 Subjecit populos nobis. CASS. Hoc hominibus fidelibus convenit, quibus omnes extrinseci subjecti sunt, vel, sibi subjecit nobis associandos. Populos, Judæos. Nobis. Ibid. Universali scilicet Ecclesiæ; hoc dicere convenit omnibus fidelibus, quibus extrinseci subjecti sunt. Sub pedibus. Ibid. Per pedes, prædicatores accipe, quibus populi subjecti sunt. AUG. Sub pedibus. Sic est exaltata Ecclesia, ut nondum credentes sub pedibus habeat. 1

Isaiah 41:18Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes: ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum.

Isaiah 66:12Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. + 66.12 Blandientur vobis. HIER. Sustentantes, lac dantes, sicut ille qui dicit, Obsecro vos, fatres, per misericordiam Dei ut exhibeatis corda vestra Rom. 12., etc. Et: Obsecro vos tanquam advenas, I Petr. 2.. etc.

Acts 7:2Qui ait: Viri fratres et patres, audite: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan, + 7.2 Viri fratres et patres. Quia Stephanus insimulabatur blasphemasse in Moysen et Deum, in principio sui sermonis illorum calumniæ occurrit, dicens Deum qui loquebatur patribus et prophetis Deum esse majestatis et gloriæ. Moysen etiam laudat: sed illos rebelles et semper inobedientes comprobat. Sed arte loquendi usus est ad rebelles, incipiens quasi timeret eos: sic, Viri fratres et patres: lenis sermo et clemens conciliat auditorem, ut commendet actorem. Blande cœpit, ut diu audiretur, et qui recusabat contra Deum, et legem loqui, verum Deum prædicat in principio orationis. Legem etiam sic exposuit, ut ejus esset prædicator cujus accusabatur destructor: in processu etiam sermonis errores eorum redarguens, vigorem animi, et quod liber erat a timore inimici perdocuit. Deus gloriæ, etc. Memor Stephanus præcepti illius: Diligite inimicos vestros Luc. 6., etc., persecutoribus suis salutem nuntiavit. In Mesopotamia. Mesopotamia in capite Syriæ constituta ad aquilonem. RAB. Mesopotamia et Charram in Chaldæa sunt, de Mesopotamia transmigravit in Charram.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 33:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 33:20Isaiah 33Isaiah 33:22 →