The Bible Software
bible.softwareActsActs 7 › Acts 7:2

Acts 7:2

Qui ait: Viri fratres et patres, audite: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan, + 7.2 Viri fratres et patres. Quia Stephanus insimulabatur blasphemasse in Moysen et Deum, in principio sui sermonis illorum calumniæ occurrit, dicens Deum qui loquebatur patribus et prophetis Deum esse majestatis et gloriæ. Moysen etiam laudat: sed illos rebelles et semper inobedientes comprobat. Sed arte loquendi usus est ad rebelles, incipiens quasi timeret eos: sic, Viri fratres et patres: lenis sermo et clemens conciliat auditorem, ut commendet actorem. Blande cœpit, ut diu audiretur, et qui recusabat contra Deum, et legem loqui, verum Deum prædicat in principio orationis. Legem etiam sic exposuit, ut ejus esset prædicator cujus accusabatur destructor: in processu etiam sermonis errores eorum redarguens, vigorem animi, et quod liber erat a timore inimici perdocuit. Deus gloriæ, etc. Memor Stephanus præcepti illius: Diligite inimicos vestros Luc. 6., etc., persecutoribus suis salutem nuntiavit. In Mesopotamia. Mesopotamia in capite Syriæ constituta ad aquilonem. RAB. Mesopotamia et Charram in Chaldæa sunt, de Mesopotamia transmigravit in Charram.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said, Men, brethren, and fathers, hearken; The God of glory appeared unto our father Abraham, when he was in Mesopotamia, before he dwelt in Charran,

In Context

1Dixit autem princeps sacerdotum: Si hæc ita se habent?

3et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi. + 7.3 Et dixit, etc. In Genesi videtur contineri quod post mortem patris sui locutus est Dominus Abrahæ qui in Charra mortuus est, ubi cum eo filius habitavit. Sed priusquam in civitate habitaret, cum esset in Mesopotamia, dictum est ei: Exi de terra tua, etc. Terram et cognationem Abrahæ Chaldæorum patriam, genusque appellat, unde jam exierat, degens modo in Mesopotamia; sed adhuc tenebatur spe et desiderio redeundi, et ideo audit: Exi de terra et de cognatione tua; non ut corpus extraheret (quod jam fecerat), sed amorem cordis evelleret. RAB. Tertium Stephanus prætermisit, id est, et de domo patris tui: quod factum est propter nimiam populi peritiam vel imperitiam.

Read all of Acts 7

Cross References

Genesis 12:1Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. + 12.1 Egredere de terra, etc. AUG. ubi supra. Consideranda est narratio Stephani de hac re, etc., usque ad sic igitur locatus est in terra illa Abram, quando ibi vixit usque ad nativitatem Jacob. STRAB. Notandum quod jam egressus fuerat de terra sua, sed tunc egressus fuerat corpore, non mente et voluntate; habebat enim animum forsitan revertendi, quando dictum est ei: Egredere, etc. ISID. Reliquit terram Christus et cognationem Judæorum, et magnificatus est in populis gentium. Nobis quoque exeundum est de terra nostra, id est, de facultatibus et opibus terrenis, et cognatione, id est conversatione vitiorum, quæ, nobis a nativitate cohærentia, quasi affinitates consanguinitatis sunt conjuncta; et de domo patris, id est de memoria mundi, ut ei renuntiantes possimus cum populo Dei dilatari, et in terram promissionis cœlestis, cum tempus venerit, introduci.

Genesis 15:7Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

Joshua 24:2et ad populum sic locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor: servieruntque diis alienis.

Psalms 24:7Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. + 24.7 Delicta. CASS. Sunt quando linquitur via æquitatis. Juventutis. Non pro ætate, sed pro præcipitationis audacia, quæ est tunc, cum calor animi modestiam excedit. Ignorantias. Facimus ea quæ mala esse non scimus. Vel delicta ignorantiæ in parvulis, qui vel originali peccato tenentur. HIER. Juventutis. Antequam de domo patris iniqui exirem. Memento mei, tu. AUG. Cujus opus est misereri et peccata dimittere. Secundum misericordiam. Id est, ampla est misericordia tua. Misericordia erga miseros, bonitas erga quoslibet. Facit autem Deus bonum et a miseris imploratus, et bonitate ductus: nemo bonus nisi Deus. 1

Psalms 29:3Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. + 29.3 Domine, Deus meus, clamavi ad te, etc. AUG. Christus, etc., usque ad sed non in dedicatione. 1

Isaiah 51:2Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 7:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 7:1Acts 7Acts 7:3 →