Isaiah 34:11
Et possidebunt illam onocrotalus et ericius; ibis et corvus habitabunt in ea: et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem. + 34.11 Ibis. Avis aquatica serpentibus inimica: has aves dicit Josephus a Moyse delatas in bellum contra Æthiopes; quia serpentes abundant in terra illa per quam aditurus erat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 11:16struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum: + 11.16 Struthionem. Struthio avis est, sed volare non potest, et semper circa terram est, sicut quidam Deo militantes et sæcularibus negotiis se implicantes Job XXXIX; II Tim. 2.. Noctuam. Hanc aiunt in nocte acute videre, et parum in die. Tales sunt qui Legis gloriantur contemplatione, et Evangelii lucem capere non valent. Nycticorax. In nocte tantum rapit. Tales sunt gentes noctis operibus inhiantes, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia Gal. 5.. Larum. Larus est animal tam in aqua quam in terra habitans: volat enim et natat. Huic assimilantur qui circumcisionem et baptismum venerantur. Accipitrem. Accipiter inter rapaces est aves, sed mansuescit, et rapinam cum hominibus operatur. Hunc imitantur qui mansueti videntur, sed cum potentibus et avaris atque rapacibus rapere nituntur. Mergulum et ibin. Hæc longi colli sunt, et cibum ex profunditate terræ vel aquæ ut dicitur trahunt, nec imitanda sunt. Qui enim contemplationi vacat ad superiora debet tendere, nec de inferioribus sollicitus esse.
2 Kings 21:13Et extendam super Jerusalem funiculum Samariæ, et pondus domus Achab: et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulæ: et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus.
Isaiah 14:23et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.] + 14.23 Et ponam. Nihil est in ea nisi venatio regia, et coctilibus muris post annos plurimos refectis inclusa. In possessionem ericii. Mundus quoque ab ericio et paludibus possidetur modo, id est, ab immundis spiritibus; sed in fine mundi scopabit, id est, purgabit eum Dominus igne purgatorio.
Lamentations 2:8Heth Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione: luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.
Malachi 1:3Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti.
Revelation 18:21Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur. + 18.21 Et sustulit. Elevat Deus malos, ut gravius puniat vel corruant. Lapidem quasi molarem. Ad litteram etiam omnia ista visa sunt. Hoc impetu. Postquam descriptæ sunt singulæ pœnæ, ostenditur sibi modus damnationis, quasi diceret: Quod vidi prædictum, vidi etiam jam impletum, sicut vides in hac figura; vel: quanto plus exaltati sunt, tanto gravius cadent.