Revelation 18:21
Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur. + 18.21 Et sustulit. Elevat Deus malos, ut gravius puniat vel corruant. Lapidem quasi molarem. Ad litteram etiam omnia ista visa sunt. Hoc impetu. Postquam descriptæ sunt singulæ pœnæ, ostenditur sibi modus damnationis, quasi diceret: Quod vidi prædictum, vidi etiam jam impletum, sicut vides in hac figura; vel: quanto plus exaltati sunt, tanto gravius cadent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 9:11Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco: persecutores autem eorum projecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas.
Ezekiel 26:21in nihilum redigam te, et non eris: et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.]
Revelation 5:2Et vidi angelum fortem, prædicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus? + 5.2 Angelum. Sancti et antiqui Veteris Testamenti patres intellexeruut aliquando a Deo dispositam reparationem Jerusalem: et quando fieret, videre exoptabant, sed quomodo fieret ignorabant, donec scilicet revelavit quibusdam antequam fieret. Prædicantem. Inquirentem, et aliis annuntiantem et præ nimio desiderio, tandiu differri conquerentem. Aperire librum. Divinam dispositionem, et universas obscuritates Scripturarum tollere.
Revelation 12:8et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in cælo. + 12.8 Non valuerunt. Removere auxilia angelorum, quia non poterunt Ecclesiam ducere in peccatum.
Revelation 18:10longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes: Væ, væ civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit judicium tuum.