Isaiah 34:10
Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 1:31Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.]
Isaiah 24:1[Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus. + 24.1 Ecce Dominus nudabit, etc. HIER. Post specialem gentium singularum correptionem, etc., usque ad Ægyptiorum et multorum aliorum ad generale onus judicii extremi transit.
Isaiah 66:24Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.] + 66.24 Et Egredientur. Quasi ad videndum, non loco, sed intelligentia, vel visione manifesta, ut ad laudem Dei magis accendantur. Et videbunt. HIER. Non mirum si sancti jam immortales reprobos videant, cum prophetæ adhuc mortales hæc omnia videre meruerunt. Cadavera, quia in æternam damnationem cadent, secundum quod et dæmones cadavera possunt dici, secundum quod etiam homines appellantur. Unde: Inimicus homo hoc fecit Matth. 13.. Vermis eorum. Materialis, vel conscientiæ; unde: Sicut tinea comedit vestimentum, et vermis corrodit lignum, et ignis devorat ligna, sic mœror et tristitia excruciat cor viri Prov. 25.. Ad satietatem. Quia scilicet boni videbunt eos a se justo Dei judicio separatos, amissa potentia qua sæviebant contra bonos, et vindictam Dei in illos tantam, ut majorem non exposcant. Qui modo dicunt, Usquequo, Domine, non vindicas sanguinem nostrum Apoc. 6.? Satiabuntur quoque de beatitudine sua, agentes gratias visa impiorum ineffabili pœna.
Jeremiah 49:18Sicut subversa est Sodoma et Gomorrha, et vicinæ ejus, ait Dominus: non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.
Ezekiel 29:11Non pertransibit eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis.
Mark 9:43ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. + 9.43 Ubi vermis. BEDA. Fetor vermium de corruptione carnis et sanguinis, ideoque caro recens sale conditur, ut exsiccato humore sanguineo, vermis esse nequeat. Caro ergo et sanguis vermes creant, quia delectatio carnalis cui condimentum continentiæ non resistit, pœnam luxuriosis generat æternam. Debemus ergo corpus continentiæ sale, et mentem condimento sapientiæ ab erroris et vitiorum labe castigare.