The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 24 › Numbers 24:8

Numbers 24:8

Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis. + 24.8 Eduxit illum de. Deus eduxit eum ex Ægypto post mortem scilicet Herodis, unde: Ex Ægypto vocavi Filium Osee. 11.. Quod ex hoc loco videtur assumptum et Evangelio insertum vel de Osee propheta. Post mortem Herodis, vel, de sæculo, eduxit illum Pater ad semetipsum, ut viam faceret eis qui de hoc mundo ascensuri erant ad Deum. Cujus fortitudo similis, etc. Omnia enim dæmonum regna dejiciens, unum suum regnum quasi vere unicornis fundavit in gloria: cornu enim regnum significat. Devorabunt gentes, etc. ORIG., ubi supra. Edet gentes inimicorum suorum, et crassitudines illorum medullabit, etc. Gentes scilicet, etc., usque ad qui intelligibilis et sanctus est, et unus et multiplex dicitur et subtilis. Et perforabunt sagittis. LXX: Et jaculis suis sagittabunt inimicum. Christus enim verbis suis vicit diabolum Matth. 4., et omnes contradicentes superat et confringit: omnis enim qui peccat, inimicus ejus est, dum peccat; si autem verbis Dei confixus peccata sua agnoscens compungatur, et ad pœnitentiam conversus, jaculis ejus confixus dicitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

God brought him forth out of Egypt; he hath as it were the strength of an unicorn: he shall eat up the nations his enemies, and shall break their bones, and pierce them through with his arrows.

In Context

7Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex ejus, et auferetur regnum illius.

9Accubans dormivit ut leo, et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur.] + 24.9 Accubans dormivit ut leo, etc. Si intellexisti quantam requiem habeat iter sapientiæ, quantum gratiæ, quantumque dulcedinis, noli dissimulare, noli negligere, aggredere iter, nec eremi solitudinem perhorrescas; habitanti enim in hujusmodi tabernaculis occurrit manna cœleste, et angelorum panem manducabis Exod. 16.. Incipe tantum cito, in consortium tuum venient angeli, quos significant cedri. Quam suscitare nullus audebit; LXX: Quis suscitabit eum? Nunc enim a Patre suscitatus dicitur; nunc ipse templum corporis sui suscitare se dicit Joan. 2., ideo quasi percontantis significatur affectus. Qui benedixerit. Qui benedicunt, Christo benedicunt in communionem paternæ benedictionis assumpti. Qui autem maledicunt maledicti sunt. Judæi qui maledixerunt Christo, lacrymabiliter maledicti sunt. Quid enim posset illis evenire qui maledicunt sapientiæ, et veritati et vitæ, nisi ut ab his omnibus exsules jaceant? Hæc enim omnia Christus est Joan. 9. Qui maledixerit tibi, in maledictione reputabitur: Iratusque Balac contra. ORIG. Ego puto quod non solum maledicit Christo, qui sermonem adversus eum profert maledictum; sed etiam qui sub nomine Christiani male agit turpiter vivit, et inhonestis verbis aut factis nomen ejus facit blasphemari. Sicut non solum Deum benedicit, qui sermonibus solis, sed et qui actibus, vita et moribus facit nomen Dei benedici.

Read all of Numbers 24

Cross References

Exodus 23:22Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. + 23.22 Inimicus ero, etc. GREG. Radix cuncti mali superbia est, de qua dicitur Eccli. 10: Initium omnis peccati superbia. Sunt autem ejus soboles septem principalia vitia, inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Et quia his septem superbiæ vitiis nos captos doluit Redemptor noster, ad spirituale liberationis prælium Spiritu septiformis gratiæ plenus venit.

Numbers 21:5locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine? deest panis, non sunt aquæ: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.

Numbers 23:24Ecce populus ut leæna consurget, et quasi leo erigetur: non accubabit donec devoret prædam, et occisorum sanguinem bibat.] + 23.24 Ecce populus, etc. Alii: Ecce sicut catulus leonis exsurget, et sicut leo exsultabit. Catulus enim est, cum nuper geniti infantes rationabiles sine dolo lac accipiunt: leo autem exsultans, cum vir perfectus deponit quæ erant parvuli. ORIG. Alia littera, etc., usque ad dedit in se credentibus nomen leonis, et catuli leonis. Erigetur. Erigendum dicit populum futurum, de eo enim quæ videbat, dixisset, erectus est. Non accubabit. ORIG. Alia littera, etc., usque ad et ut leo exsultans. Cumque duxisset. ORIG. Et assumpsit Balac, etc., usque ad et deserta sunt Deo negotia. Ædifica mihi hic. ID. Quæ sacrificant gentes, etc., usque ad qui fidem Christi non recipiunt.

Deuteronomy 32:23Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.

Psalms 2:9Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. + 2.9 Reges eos. AUG. Partim reges, partim franges, secundum illud: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum Luc. 2., ut qui justus est, justificetur adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc Apoc. 22.. Virga ferrea. CASS. Potestas Christi, virga ferrea; peccator, vas figuli, quod et luteum et facile frangitur. 1

Psalms 45:5Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. + 45.5 Fluminis impetus. CASS. Diapsalmus. Quia Ecclesia in Christo fundatur, cui gentes et regna subjiciuntur. AUG. Quasi dicat: Ita sævit mare; sed inter hos fluctus et sonitus non timent, qui ad illud refugium confugerunt. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 24:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 24:7Numbers 24Numbers 24:9 →