The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 36 › Isaiah 36:17

Isaiah 36:17

donec veniam, et tollam vos ad terram quæ est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Until I come and take you away to a land like your own land, a land of corn and wine, a land of bread and vineyards.

In Context

16Nolite audire Ezechiam; hæc enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ, + 36.16 Facite mecum benedictionem, etc. Laudate me, benedicite me. Vel sicut habet alia editio: Facite quod vobis utile est, ut me recipiatis et pax maneat vobiscum.

18Nec conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum?

Read all of Isaiah 36

Cross References

Exodus 3:8et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi. + 3.8 Et educam de terra, etc. GREG., homil. 32. Rudi populo de præsenti vita aliquid promittendum fuit, ut posset in futuro robustius solidari. Si enim parva non acciperet, magna non crederet. Deus ergo largiendo terrena suadet et cœlestia, ut percipiens quod videbat, speraret quod non videbat. In terram bonam et spatiosam, in terra quæ fluit lacte, etc. Ibid. Præsens prosperitas aliquando datur, ut ad meliorem vitam provocet, aliquando ut in æternum plenius damnet. Hinc Isrælitis terra Chanaan promittitur, ut quandoque ad æterna speranda provocentur: quia rudis populus promissionibus non crederet, nisi a promissore aliquid in vicino perciperet. Non ergo solum spe ad res, sed rebus quandoque ad spem trahitur. Unde psal. CIV: Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem requirant.

Deuteronomy 11:12quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus. + 11.12 A principio anni. Ab initio scilicet bonæ voluntatis usque ad perfectionem boni operis cursum vitæ dirigit. Deus enim est qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate Philip. 2..

2 Kings 18:9Anno quarto regis Ezechiæ, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israël, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in Samariam, et oppugnavit eam,

2 Kings 24:11Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis ut oppugnarent eam.

Proverbs 12:10Novit justus jumentorum suorum animas; viscera autem impiorum crudelia. + 12.10 Novit, id est compatitur hebetudini ac fragilitati proximorum sibi commissorum. Viscera autem impiorum crudelia, qui non compatiuntur subditis; sed sicut Dominus ait: Percutiunt pueros et ancillas, dicentes: Moram facit Dominus meus venire.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 36:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 36:16Isaiah 36Isaiah 36:18 →