Isaiæ 36:18
Nec conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Ubi est deus Emath et Arphad? ubi est deus Sepharvaim? numquid liberaverunt Samariam de manu mea?
Cross References
2 Kings 19:12Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar?
2 Chronicles 32:13an ignoratis quæ ego fecerim, et patres mei, cunctis terrarum populis? numquid prævaluerunt dii gentium, omniumque terrarum, liberare regionem suam de manu mea?
Psalms 92:5Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.] + 92.5 Testimonia. AUG. Quia mirabilis elatio maris, etc., usque ad et coronas ex prædictione. CASS. Testimonia. Vel ita, etc., usque ad licet brevibus verbis, continet.
Psalms 135:5Qui fecit cælos in intellectu, quoniam in æternum misericordia ejus. + 135.5 Qui fecit cœlos. ID. Universam ergo creaturam per se fecit, etc., usque ad unde, Omnia in sapientia fecisti, Deus. Vel typice, Cœlos in intellectu, id est spirituales sanctos, qui non modo credere, sed intelligere divina dedit. Simplices autem qui solam fidem firmam tenent, quasi infra cœlos, terra dicuntur, qui quia in baptismo, quem acceperunt, quasi super aquas firma fide consistunt, quasi super aquas terram firmavit. 1
Isaiah 10:7Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. + 10.7 Ipse autem. ID. Sic philosophi, sic hæretici, et sic persecutores Christiani nominis: cum Deus aliquos eis verberandos permittit, in omnes sæviunt, nec verberare, sed occidere cupiunt: et paucis superatis in omnes audaciam sumunt.
Isaiah 36:7Quod si responderis mihi: In Domino Deo nostro confidimus; nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Judæ et Jerusalem: Coram altari isto adorabitis?