The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 37 › Isaiah 37:22

Isaiah 37:22

hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: [Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion; post te caput movit, filia Jerusalem. + 37.22 Filia Jerusalem. Quæ prius non responderat, jam certa de ultione, secura de pœna.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

This is the word which the LORD hath spoken concerning him; The virgin, the daughter of Zion, hath despised thee, and laughed thee to scorn; the daughter of Jerusalem hath shaken her head at thee.

In Context

21Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum, + 37.21 Et misit. Historia libri Regum et Paralipomenorum admiscetur prophetiæ, quia est prophetia de liberatione urbis, de interitu Assyrii, de reversione solis, et de annis Ezechiæ additis.

23Cui exprobrasti? et quem blasphemasti? et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum? ad Sanctum Israël.

Read all of Isaiah 37

Cross References

1 Samuel 17:36Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus: erit igitur et Philisthæus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi: quoniam quis est iste Philisthæus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis?

Job 16:4Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea: + 16.4 Poteram et ego similia vestri loqui. Narrat quid facere potuit, sed ne justitiam deserat, quod facere potuit declinat.

Psalms 9:14Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis, + 9.14 Miserere. CASS. In sua persona dicit quod unusquisque petit. Vide. Ibid. Aspectus Dei, auxilium est, qui cum fit, et lux tenebras fugat: de superbia inimici æstimatur humilitas patientis, quia tantum hi humiliantur, quantum illi extolluntur. 1

Psalms 27:1Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. + 27.1 Psalmus huic. Per David aliquando intelligitur caput, id est, Christus; aliquando corpus, id est, Ecclesia; interdum utrumque simul, id est, totus Christus intelligitur, ut hic. CASS. Psalmus tertius, qui breviter de passione et resurrectione. ID. Hic proponitur Christus et si adeo dignus non in se confidere, sed totum a Deo petere; utile exemplum justis. Ad te, Domine. ID. Oratio tempore passionis habita. Ne sileas. Minus est in Hebræo, etc., usque ad et a morte resuscitationem. Ne sileas, etc., et assimilabor, etc. HIER. Ex eo, quod verbum mihi semper unitur, non talis homo sum quales cæteri, qui nascuntur in profundam miseriam sæculi. AUG. Ubi quasi si sileas non cognoscitur verbum tuum. 1

Psalms 46:1In finem, pro filiis Core. Psalmus. 1

Isaiah 8:9Congregamini, populi, et vincimini; et audite, universæ procul terræ: confortamini, et vincimini; accingite vos, et vincimini. + 8.9 Congregamini populi. ID. Quasi: Contra Emmanuel nihil potestis, etc., usque ad quia perversitas non potest rectum superare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 37:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 37:21Isaiah 37Isaiah 37:23 →