Isaiah 37:6
Et dixit ad eos Isaias: Hæc dicetis domino vestro: Hæc dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum quæ audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Et venerunt servi regis Ezechiæ ad Isaiam.
Cross References
Leviticus 26:8Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro. + 26.8 Persequentur. ORIG. Sicut quinarius sapientes indicat et insipientes, etc., usque ad ne credentes decipiant. ISICH. LXX, etc., usque ad persequi potest et vincere. Et centum. Qui non tantum subtilem scientiam, sed et vitam perfectam habent, qui spiritualiter deculpantur, et ideo centum dicuntur, scilicet qui centenos afferunt fructus.
2 Kings 19:5Venerunt ergo servi regis Ezechiæ ad Isaiam.
2 Chronicles 20:15et ait: Attendite, omnis Juda, et qui habitatis Jerusalem, et tu, rex Josaphat: hæc dicit Dominus vobis: Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem: non est enim vestra pugna, sed Dei.
Isaiah 7:4et dices ad eum: [Vide ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis Syriæ, et filii Romeliæ; + 7.4 Duabus caudis. Duæ caudæ, etc., usque ad et ductus cum decem tribubus in montes Medorum et Persarum.
Isaiah 35:4Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit vos.
Isaiah 43:1[Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. + 43.1 Et nunc hæc. Superius locutus est de captivitate Judæorum qui credere noluerunt, nunc primitivam alloquitur Ecclesiam, quæ est de Judæis, ut Creatorem animæ suæ et corporis intelligant. Creans te Jacob. Jacob supplantator, Isræl vir videns Deum. Hi sunt apostoli et apostolici viri, qui et vitia supplantaverunt, et Deum videre meruerunt.