The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 43 › Isaiah 43:1

Isaiah 43:1

[Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. + 43.1 Et nunc hæc. Superius locutus est de captivitate Judæorum qui credere noluerunt, nunc primitivam alloquitur Ecclesiam, quæ est de Judæis, ut Creatorem animæ suæ et corporis intelligant. Creans te Jacob. Jacob supplantator, Isræl vir videns Deum. Hi sunt apostoli et apostolici viri, qui et vitia supplantaverunt, et Deum videre meruerunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But now thus saith the LORD that created thee, O Jacob, and he that formed thee, O Israel, Fear not: for I have redeemed thee, I have called thee by thy name; thou art mine.

In Context

2Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. + 43.2 Per aquas, etc. ID. Secundum Hebræos: Per aquas Ægyptii, etc., usque ad hæc quoque regna prædicando transierunt apostoli, et Dominus ubique cum eis.

Read all of Isaiah 43

Cross References

Exodus 15:13Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti: et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

Exodus 19:5Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:

Deuteronomy 32:6Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te? + 32.6 Nunquid non, etc. Qui omnium creator et conditor unus Deus a quo ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Præposterus ordo. Primo enim creavit Deus disponendo ut esset, secundo fecit formando, tertio dominando possedit. Creavit. Creavit, dum materiam unde formari possit, condidit. Stultus ergo et insipiens, quia Creatorem et factorem suum digna veneratione non colit: immemor ejus beneficii, quo eum Deus de manu inimicorum eruit et possedit, per mare Rubrum duxit, manna de cœlo dedit, ipse ingratus idola coluit dicens: Hi sunt dii tui, Isræl, qui eduxerunt te de terra Ægypti Exod. 32..

Deuteronomy 32:15[Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. + 32.15 Incrassatus est dilectus, etc. Sicut Judæi incrassati beneficiis, idololatræ facti sunt: sic quidam Christiani acceptum mysterium corporis et sanguinis Domini in perditionem sibi convertunt.

Psalms 102:18his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. 1

Isaiah 41:14Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël: ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël. + 41.14 Vermis Jacob. ID. Vermes dicuntur apostoli, tanquam ejus imitatores qui dicit: Ego sum vermis et non homo Psal. 21.. Et sicut vermis penetrat terram, sic prædicatio eorum corda audientium. Qui mortui estis ex Isræl. Sicut ille qui dicit: Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres I Cor. 15.; et alibi: Vivo autem jam non ego; vivit vero in me Christus Gal. 2..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 43:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Isaiah 43Isaiah 43:2 →