Leviticus 26:8
Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro. + 26.8 Persequentur. ORIG. Sicut quinarius sapientes indicat et insipientes, etc., usque ad ne credentes decipiant. ISICH. LXX, etc., usque ad persequi potest et vincere. Et centum. Qui non tantum subtilem scientiam, sed et vitam perfectam habent, qui spiritualiter deculpantur, et ideo centum dicuntur, scilicet qui centenos afferunt fructus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 14:9Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere. + 14.9 Neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita possumus. AUG., quæst. 23 in Num. Caleb et Jesus Nave loquentes ad populum, etc., usque ad isti Dominum temporum creatorem, et ordinatorem, et omnium dispensatorem.
Deuteronomy 28:7Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo: per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua. + 28.7 In conspectu tuo. Ut gaudeas: Lætabitur justus cum viderit vindictam Psal. 57..
Joshua 23:10Unus e vobis persequetur hostium mille viros: quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est.
Judges 15:15Inventamque maxillam, id est, mandibulam asini, quæ jacebat, arripiens interfecit in ea mille viros,
1 Samuel 14:13Ascendit autem Jonathas manibus et pedibus reptans, et armiger ejus post eum. Itaque alii cadebant ante Jonathan, alios armiger ejus interficiebat sequens eum.
1 Chronicles 11:11Et iste numerus robustorum David: Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice. + 11.11 Jesbaam. HIERON. Hunc Josephus Eusebium nominat, et filium dicunt Achimeæ, qui in aciem hostium frequenter irrumpens, non cessabat donec octingentos occiderat. Alii hunc David intelligunt, quia Jesbaan interpretatur sedens in populo. Ahamoni vero sapientissimus, unde in Regum scribitur: Sedens in cathedra sapientissimus II Reg. 23.. Sed ibi vermiculo ligni comparatur, quia minuebatur illi sapientia propter peccatum, quod in Uriam commiserat. Unde ibi octingentos uno impetu interfecisse, hic autem trecentos, pro peccato enim minorata est fama.