Isaiæ 38:19
Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam. + 38.19 Vivens vivens, etc. Non infernus velmors. Pater filiis. Unde: interroga patrem tuum, et annuntiabit, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Domine, salvum me fac ! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini.]
Cross References
Genesis 18:19Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.
Exodus 12:26Et cum dixerint vobis filii vestri: Quæ est ista religio?
Deuteronomy 4:9Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos, + 4.9 Quæ viderunt. Visus inter omnes sensus obtinet principatum: ideo pro omni sensu ponitur.
Deuteronomy 6:7et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
Joshua 4:21et dixit ad filios Israël: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti?
Psalms 78:4Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt. + 78.4 Facti. CASS. Gloria Jerusalem toto orbe mirabilis versa est in opprobrium vicinis, quod gravius est quam si remotis, quia hi sunt assidui. Vel, vicini, affectiones, propinquis jam volentibus credere, ut martyres hoc dicant. 1