The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 38 › Isaiah 38:18

Isaiah 38:18

Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam. + 38.18 Quia non infernus confitebitur. Sine fine damnati neque in inferno pœnitentiam agunt, neque laudes Deo referunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the grave cannot praise thee, death can not celebrate thee: they that go down into the pit cannot hope for thy truth.

In Context

17Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.

19Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam. + 38.19 Vivens vivens, etc. Non infernus velmors. Pater filiis. Unde: interroga patrem tuum, et annuntiabit, etc.

Read all of Isaiah 38

Cross References

Psalms 6:5Convertere, Domine, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam. + 6.5 Convertere. CASS. Qui aversus eras, vel a vindicta. Eripe, ab imminente morte. Vel eripe animam peccatis ligatam. Salvum me fac, etc., dando virtutes. 1

Psalms 30:9Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos. + 30.9 In loco spatioso. CASS. Locus spatiosus libere eundi ad patriam virtutum, charitas: sed, quia caro infirma, et urgent mala: Miserere mei, Domine. Jam pavor enarratur, id est, quot et quanta ea perturbant, contra quæ est oratio, Tribulor. AUG. Cum prius dixit: Statuisti in loco spatioso, etc. Sed aliis locus spatiosus, ex liberationis gratulatione; aliis ex tribulatione, angustia. Conturbatus. Irascitur pro peccatis palearum, etc., usque ad nam vita perfectorum est profectus aliorum. In ira oculus. In ira persecutorum, etc., usque ad ut ab omnibus gradibus quæratur Deus. CASS. Vel intellectus turbatur, et animus confunditur, etc., usque ad nec in animo, nec in corpore ulla potest esse hominis præsumptio. AUG. Ira per vitium oculum mentis cæcat; ira per zelum turbat: quia et hæc, concussa mente, contemplationem dissipat, quæ non est nisi inquieta mente; sed inde post paululum plus proficit ad videndum. 1

Ecclesiastes 9:10Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.] + 9.10 Erunt. Id est, valebunt tibi post mortem.

Matthew 25:46Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam. + 25.46 In supplicium æternum. Frustra ergo Origenes spondet liberationem post multos annos malis hominibus et ipsis dæmonibus. In supplicium æternum. AUG. Qua in re misericordior profecto fuit Origenes qui et ipsum diabolum atque angelos ejus post graviora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos atque sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla, et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et miserias et statutis sæculorum intervallis, ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non immerito reprobavit Ecclesia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 38:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 38:17Isaiah 38Isaiah 38:19 →