Isaiah 39:2
Lætatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suæ, et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. + 39.2 Et in omni potestate sua. ID. In thesauris domus Domini, in quo præcipue offendit. Hoc enim non erat potestatis ejus. Jam tamen de valvis illis templi auri laminas tulerat. In thesauris ejus. Tacet de thesauris Domini, metuens reprehendi, quod scilicet ostendit eis quodcunque haberet in potestate, templi, scilicet supellectilem; unde:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 10:10Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas: non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni.
1 Kings 10:25Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos.
2 Kings 20:13Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque, et domum vasorum suorum, et omnia quæ habere poterat in thesauris suis. Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. + 20.13 Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias. ID. Verba Dierum de Ezechia aiunt. etc., usque ad ostenditque eis domum aromatum, etc. Domum aromatum, et aurum et argentum. ID. Quidam sepulcra regum opinantur, quæ aromatibus plena erant, quia corpora regum antiquitus unguentis condiebantur. Alii magis cellam aromatum in templo Domini fuisse intelligunt, ubi recondebantur odoriferæ species, ex quibus fiebat thymiama quod in templo Domini offerebatur. Non fuit verbum quod non monstraret eis Ezechias in, etc. quod apud Hebræos pro re frequenter accipitur quod non ostenderit eis in domo sua, et in omni potestate sua. Unde Dei ira justissima, quoniam non solum thesauros suos atque palatii, sed et templi ostendit, quod certe fuit potestatis ejus, de cujus valvis atrii laminas ante jam tulerat.
2 Chronicles 9:9Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia, ut hæc quæ dedit regina Saba regi Salomoni.
2 Chronicles 32:27Fuit autem Ezechias dives, et inclytus valde, et thesauros sibi plurimos congregavit argenti, et auri, et lapidis pretiosi, aromatum, et armorum universi generis, et vasorum magni pretii.
Job 31:25si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea; + 31.25 Si lætatus sum. Nihil enim extra Deum menti sufficit, quæ Deum veraciter quærit, etc., usque ad Intellectus vel otio torpet, vel elatione vanescit, et ideo ait: Si lætatus sum. Cum autem quæ intelligit, etc., usque ad a luce invisibili cor extra inhians cæcatur, et est sensus.