Isaiah 39:1
In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod ægrotasset et convaluisset. + 39.1 In tempore illo. HIER. Superius dictum est, quia Asaraddon Sennacherib successit, etc., usque ad et amisso virili robore, in muliebrem redigitur mollitiem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 8:10et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea:
2 Kings 20:12In tempore illo misit Berodach Baladan, filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras et munera ad Ezechiam: audierat enim quod ægrotasset Ezechias. + 20.12 In illo. ID. Supra legitur, etc., usque ad illum adorandum plus homine crediderunt. RAB. Tradunt Hebræi, etc., usque ad ad notitiam hominum per factum pravi operis perduceretur. ID. Hypocritæ quoque post magnas virtutes decrescunt, quia celari in eisdem virtutibus nolunt: qui dum suasu malignorum spirituum jactantiæ acquiescunt, quasi ostium quo diutius congregatum amittant hostibus pandunt, unde: Tradidit in captivitatem virtutem eorum. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiæ suæ memorat, quia favorem alieni oris non appetit. Occultanda sunt ergo quæ agimus, ne hoc in hujus vitæ itinere incaute portantes latrocinantium spiritum incursione perdamus. ID. Tacet de quo verebatur offensam, quod ostenderat eis cuncta quæ haberet in potestate sua, inter quæ præcipua erat templi supellex.
2 Chronicles 32:25Sed non juxta beneficia quæ acceperat, retribuit, quia elevatum est cor ejus: et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerusalem.
Isaiah 13:1Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos. + 13.1 Onus Babylonis. HIER. Babylon, metropolis Chaldæorum, etc., usque ad qui dicit: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
Isaiah 14:4sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor; quievit tributum? + 14.4 Quomodo, etc. Admirando quomodo vastator terrarum, etc., usque ad novissima autem inimica destruetur mors. Exactor. HIER. Qui exigit usque ad novissimum quadrantem a debitoribus suis, qui dicunt illud: Dimitte nobis debita Matth. 5.. Huic tradentur debitores, huic tradidit Paulus Corinthum fornicantem.
Isaiah 39:1In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod ægrotasset et convaluisset. + 39.1 In tempore illo. HIER. Superius dictum est, quia Asaraddon Sennacherib successit, etc., usque ad et amisso virili robore, in muliebrem redigitur mollitiem.